Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 524 > >|
1ſuarum fundamentum deſumunt ab Hypotheſibus, etiamſi deinde
ſecundum leges Mechanicas accuratiſſime procedant; Fabulam qui­
dem elegantem forte & venuſtam, Fabulam tamen concinnare di­
cendi ſunt.
Relinquitur adeo tertium genus, qui Philoſophiam ſcilicet Ex­
perimentalem profitentur.
Hi quidem ex ſimpliciſſimis quibus
poſſunt principiis rerum omnium cauſas derivandas eſſe volunt:
nihil autem Principii loco aſſumunt, quod nondum ex Phænome­
nis comprobatum fuerit.
Hypotheſes non comminiſcuntur, neque
in Phyſicam recipiunt, niſi ut Quæſtiones de quarum veritate diſ­
putetur.
Duplici itaque Methodo incedunt, Analytica & Syn­
thetica.
Naturæ vires legeſque virium ſimpliciores ex ſelectis
quibuſdam Phænomenis per Analyſin deducunt, ex quibus deinde
per Syntheſin reliquorum conſtitutionem tradunt.
Hæc illa eſt
Philoſophandi ratio longe optima, quam præ ceteris merito am­
plectendam cenſuit Celeberrimus Auctor noſter.
Hanc ſolam uti­
Q.E.D.gnam judicavit, in qua excolenda atque adornanda operam
ſuam collocaret.
Hujus igitur illuſtriſſimum dedit Exemplum,
Mundani nempe Syſtematis explicationem e Theoria Gravitatis
feliciſſime deductam.
Gravitatis virtutem univerſis corporibus in­
eſſe, ſuſpicati ſunt vel finxerunt alii: primus Ille & ſolus ex Ap­
parentiis demonſtrare potuit, & ſpeculationibus egregiis firmiſſi­
mum ponere fundamentum.
Scio equidem nonnullos magni etiam nominis Viros, præjudiciis
quibuſdam plus æquo occupatos, huic novo Principio ægre aſſen­
tiri potuiſſe, & certis incerta identidem prætuliſſe.
Horum famam vel­
licare non eſt animus: Tibi potius, Benevole Lector, illa paucis ex­
ponere lubet, ex quibus Tute ipſe judicium non iniquum feras.
Igitur ut Argumenti ſumatur exordium a ſimpliciſſimis & pro­
ximis; deſpiciamus pauliſper qualis ſit in Terreſtribus natura Gra­
vitatis, ut deinde tutius progrediamur ubi ad corpora Cæleſtia, lon­
giſſime a ſedibus noſtris remota, perventum fuerit.
Convenit jam
inter omnes Philoſophos, corpora univerſa circumterreſtria gra­
vitare in Terram.
Nulla dari corpora vere levia, jamdudum
confirmavit Experientia multiplex.
Quæ dicitur Levitas relativa,
non eſt vera Levitas, ſed apparens ſolummodo; & oritur a præ­
pollente Gravitate corporum contiguorum.
Porro, ut corpora univerſa gravitant in Terram, ita Terra viciſ­
ſim in corpora æqualiter gravitat; Gravitatis enim actionem eſſe
mutuam & utrinque æqualem, ſic oſtenditur.
Diſtinguatur Terræ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index