Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 75 > >|
1
Sciendum quinto & ultimo, quòd ſol, & luna ambo ſimul
omni die naturali, quæ eſt tempus 24 horarum ad motum pri
mi mobilis ſunt cauſæ fluxus, & refluxus, ſeu crementi, &
decrementi aquæ maris bis.
iſtis declarationibus præmiſſis, et
bene memoriæ retentis, declaremus quomodo ſol, et luna am
bo ſimul omni die naturali ad motum primi mobilis ſunt cau­
ſæ fluxus, et refluxus, ſeu crementi, et decrementi aquæ ma
ris bis.
ſi enim declarationes præmiſſæ bene memoriæ tenean
tur, et maxime iſtæ, uidelicet quæ ſunt quartæ cæli; in qui­
bus fit fluxus, ſeu crementum aquæ maris; et quæ ſunt quar
tæ cæli; in quibus fit refluxus, ſeu decrementum aquæ maris;
et quæ ſunt puncta fortia pro fluxu; et quæ ſunt puncta for­
tia pro refluxu; et quæ ſunt debilia pro fluxu; et quæ ſunt
debilia pro refluxu, tota narratio motus, et quietis falſæ aquæ
maris clara erit.
Sciendum eſt primo (quantum ad fluxum, et refluxum, ſeu
crementum, et decrementum aquæ maris ad motum primi
mobilis) quòd quando ſol, et luna ſunt coniuncti ſimul, quæ
coniunctio appellatur nouilunium, dum feruntur ad motum
primi mobilis ab ortu ad meridiem; quia ambæ uirtutes uide­
licet ſolis, et lunæ ſunt unitæ ſimul; et ambo luminaria, uide­
licet ſol, et luna feruntur continue ad motum primi mobilis
per quartam fluxus, ſeu crementi diurni; quæ eſt ab ortu ad
meridiem, fit continue fluxus, ſeu crementum diurnum a­
quæ maris: et dum feruntur à meridie ad occaſum, quia fe­
runtur continue per quartam refluxus, ſeu decrementi diur­
ni, fit continue refluxus, ſeu decrementum diurnum: et dum
feruntur ab occaſu ad medium noctis; quia feruntur per quar
tam fluxus nocturni, iterum fit continue fluxus, ſeu cremen
tum ſcilicet nocturnum: et dum feruntur à medio noctis ad
ortum; quia feruntur per quartam refluxus, ſeu decrementi
nocturni, iterum fit continue refluxus, ſeu decrementum ſci­
licet nocturnum.
& ſic bis in die naturali fit fluxus, & bis re­
fluxus, ſeu bis crementum, & bis decrementum aquæ maris.
Sciendum ſecundo, quòd quando luna poſt coniunctionem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index