Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (6) of 131 > >|
126HERONIS ſurſum habente aqua ingrediatur; aër quidem ex vaſe exce-
dit;
ſuperatus autem à multa aqua rurſus admiſcetur, &
complicatur, ita ut aqua fiat, eodem modo aëre in cucur-
bitula corrupto, attenuatoque ab igne, &
elapſo per vaſis
raritates exinanitus intra locus attrahit circumpoſitam ma-
teriam qualiſcunque ſit, cum vero cucurbitula reſpirave-
rit, aër in evacuatum locum ſuccedit materia non amplius
attracta, dicentes igitur univerſe nihil omnino vacuum
eſſe, poſſunt ad hæc multa excogitare argumenta, &
for-
taſſe oratione magis perſuadere, cum tamen nullam ſenſi-
bilem demonſtrationem afferant.
At vero ſi oſtenſum fuerit
in his quæ apparent, &
ſub ſenſum cadunt, vacuum quidem
coacervatum eſſe præter naturam factum, natura autem va-
cuum eſſe ſecundum parvas partes diſſeminatum:
& corpora
ipſa per compreſſionem diſſeminata vacua replere:
nullo
modo amplius audiendi erunt, qui probabiles de his afferunt
rationes.
Conſtruatur enim ſphæra craſſitudinem habens la-
minæ, ut ne facile rumpatur, continens que circiter cotylas
octo, &
undique præcluſa: oportet igitur ipſam perforare,
&
ſiphonem æreum, hoc eſt tubum gracilem demittere non
contingentem locum, qui puncto perforato ſecundum dia-
metrum opponitur, ita ut aqua fluere poſſit;
alia autem
ipſis pars extra ſphæram emineat circiter digitos tres, &
am-
bitum foraminis, per quod ſiphon demittitur, ſtanno præ-
cludere oportet, tum ſiphonem, tum extrinſecam ſphæræ
ſuperficiem comprehendentes, ut cum volumus ore per ſi-
phonem inflare, ſpiritus ex ſphera nullo modo excidat.
Ita-
que inſpiciamus quæ contingunt:
aëre enim in ipſa exi-
ſtente, quemadmodum &
in aliis vaſis quæ vacua appellan-
tur, totumque qui in ipſa locum replente:
& per conti-
nuationem quandam ad ejus ambitum applicato:
nullo de-
nique loco ut arbitrantur penitus exiſtente vacuo, neque
aquam immittere poſſemus, neque alium aërem non exce-
dente priori aëre qui in ipſa erat:
& ſi multa vi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index