Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

Page concordance

< >
Scan Original
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50
51
52
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
< >
page |< < of 89 > >|
12 hortatores. Etenim cum Clauium, quod iam diu cupiebam,
vidiſſem, nec minorem tanta ſcientia, &
fama viri beni-
gnitatem comperiſſem.
Ab eo ſimul ac Theodoſio Rubeo ho-
mine mihi tum ex ſtudior um ſimilitudine, tum præcipue ex
eius humanitate amiciſsimo, ad Reuerendiſsimum Sera-
phinum deductus ſum.
Iſq; me tantus Præſul non ſolum
bumaniſsime complexus est, verum etiam ita hortatus ad
euulganda, quæ ſcripſeram;
plane vt mihi nefas putauerim
non parere.
Accipe igitur & tu Lector optime amico ac be-
nigno animo laborem hunc, quem à me talium virorum
ſumma benignitas expreſsit.
Argumentum quidem, v@
dicebam non iniucundum eſt, nec ab vſu alienum.
Huiuſ-
modi enim comparatione Archimedes mixtionem argenti
in auro deprehendit, &
furtum Aurificis in corona aurea
pateſecit.
de quare ſuo loco ego tractabo, & facilem mon-
strabo viam, qua vel argentum in auro, vel q́uod vis me-
tallum in quolibet admistum deprehendi queat, &
alte
rum ab altero diſcerni;
& ſimul explicabo, quo pacto ex au-
ri grauitate eius qualitas, nota, ac perfectio intelligi poſsit.
Toti vero opuſculo nomen ab Archimede, quem Ducem ſe-
quor, impoſui.
Nam cum ille, vt erat ſummus Magiſter, ſa-
tis habuiſſet hanc totam quaſi fabricam, poſito fundamen-
to delineare in primo lib.
vbi agit de ijs quæ vehuntur in
aqua.
Opus ego promouere; eiq; fundamento molem inijce-
re conatus ſum partibus ſuis elaboratam, atque distin-
ctam.
Qua in re ſi quid aſſequutus ſum, quod publice pro-
beiur, gaudeo cauſa &
mea & publica: illud quidem ſpe-
ro fore vt conatus non diſpliceat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index