Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 579 > >|
1
tur, hocque earum deſiderium expleri minimè poſſit
niſi mediante motu, igitur ceſſante fine neceſſariò
medium quoque ceſſat, ſcilicet quando non poteſt
graue aliquod magis, quàm prius ad terræ centrum
accedere, tunc nequaquam mouebitur.
ex quo ſequi­
tur vt prædicta corpora quieſcant, quandoquidem ſi
mouerentur, aut deberent à centro telluris recedere
& remoueri, vel lateraliter circumferri, in primo ca­
ſu ſequeretur operatio contraria naturali inſtinctui
grauium, quod eſt impoſſibile; in ſecundo verò caſu
efficeretur operatio vanæ, & ſi fruſtratoria, nil enim
graue præterea acquireret cùm non amplius ad terræ
centru accedere poſſet ex hypotheſi, abſurdum verò
eſt atque repugnat naturam operari caſu, & abſque
fine; igitur eſt impoſſibile vt corpora, quæ ad centrum
terræ accedere nequeunt, vllo pacto moueantur; qua
propter neceſſe eſt vt in eodem ſitu fixè quieſcant in
quo prius degebant.
Cap. 2. de
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium.
SVPPOSITIO IV.
Archimedis
ſuppositio.
Præterea Archimedes ſuppoſuit vt primum prin­
cipium per ſe notum, quod eiuſdem fluidi conſiſten­
tis, partes quæ ſint continuatę in eodem plano hori­
zontali minus preſſæ debeant eijci expellique ſurſum
perpendiculariter à partibus eiuſdem fluidi magis com­
preſſis
, hoc verò principium, licèt veriſſimum ſit, ha­
bet tamen aliquam obſcuritatem, cùm minimè eui­
dens ſit, quamobrem partes eiuſdem fluidi poſſint
magis, aut minus comprimi; nec pariter euidenter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index