ART. XXXIX. XL. XLI. XLII.
De Ratione continuò dupla, qua ſpatia de
curri temporibus æqualibus R. P. contendit.

Diuiſo eodem caſus ſpatio in quotcúmque æqualeis parteis, &
parte prima ſubdiuiſa in duo dimidia; aſſumit R. P. illud tempus,
quo inferius dimidium percurritur, pro tempore primo: ac vult
tempore æquali ſecundo percurri partem ſecundam, quæ est
nempe dupla illius dimidij: ac tertio parteis tertiam, & quar
tam, quæ iunctim ſunt duplum ſecundæ: & quarto quintam,
ſextam, ſeptimam, octauam, quæ iunctim ſunt duplum tertiæ,
& quartæ; & quinto octo ſuccedenteis, ſexto ſequenteis ſex
decim: atque ita porrò in ratione continuò dupla. At verò
heic quoque abs re præteritur primum primæ partis dimidium:
& maximè cùm requiratur, quæ accelerationis ſit ratio non
à medio vſque primæ partis, ſed ab eius vſque initio. Peruer
tit etiam R. P. Arithmeticam progreßionem, qua ſuperiùs
ſtatuens velocitates eſſe, vt ſpatia, voluit vni parti integræ, non
eius dimidio competere vnum celeritatis gradum, duobus
duos, &c. Conficitur rurſus heic quoque, vt totum, & pars
eodem tempore percurrantur; vt non ampliùs, quàm triens, &
quadrans exæquentur toti; vt item ſolæ partes quinta, ſexta,
ſeptima, octaua; atque ita de reliquis. Comficitur quoque, vt
decurrantur ſpatia non modò in ratione dupla, ſed etiam in
tripla, quadrupla, &c. Denique & illud inde ſequitur,
quod iam ante obiectum est; vt primo nimirùm tempore per
acto, effluere ſecundum æquale non poßit, quin decurſum fuerit
spatium infinitum. A p. 72. in 79.