126ARIST. PHYSICORV M
non poteſt, abſurdum oporteat appellare.)
Nihil enim cæ-
terorũ præter ſubstantiam, ſeparatum eſſe poteſt: uniuerſa
enim hæc, de ſubiecto dicuntur, de ſubstantia quidem ipſa.

Atqui Meliſſus id, quod eſt infinitũ, aſſerit eſſe.
Id ergo,
quod eſt, quantitas eſt quædã: infinitum enim, in quantitate
nimirũ eſt. Substãtia autẽ infinita, aut qualitas, aut affectus
infinitus eſſe non poteſt, niſi per accidẽs, ſi ſimul & quãta
ſint quædã: infiniti nanq; ratio quãtitate utitur, nõ ſubstan
tia, non qualitate. Si igitur & ſubſtantia ſit, & quantitas,
id quidẽ eſt, non unum, ſed duo eſſe uidentur: ſin uerò ſit ſo-
lùm ſubstantia, infinitum ſanè non eſt, neq; magnitudinem
ullam habebit: erit enim quantitas quædam. Præterea cùm
multipliciter & ipſum unũ, ſicut & id quod eſt, dici ſoleat,
conſiderandum eſt quonam modo ipſum uniuerſum, unum
aſſerunt eſſe. Atq; unum dicitur, partim continuũ ipſum,
partim indiuiſibile, partim ea, quorum eadem, atq; una eſt
ratio: ut temetum, ac uinum. Si igitur eſt continuum ipſum
unum, multa profectò eſt: continuũ enim, in in finitũ eſt di-
uiſibile. Existit autem dubitatio de parte, ac toto, non ad
ſermonem fortaßis accommodata, ſed per ipſam conſide-
randa: utrum unum, an plura ſint partes, atque totum? &
quo pacto ſint unum, uel plura: & ſi ſint plura quonã mo-
do ſint plura? Et de partibus non cõtinuis, eadẽ ſunt quæ-
renda. Et ſi utraque pars, et ipſum totum ſint unum perin-
de atque indiuiſibile, & ipſæ profectò partes unum iden-
tidem erunt. Atqui ſi unum eſt ut indiuiſibile, nulla ſa-
nè quantitas, nulla qualitas erit. Neque igitur infinitum eſt
id quod eſt, ut dicit Meliſſus: neque finitum, ut Parmenides
aſſerit. Ipſe nanque finis eſt (ut patet) indiuiſibile, non
ipſum finitum. At uerò ſi omnia, quæ ſunt, ratione ſunt