Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 110 > >|
1imagines, quæ ſunt dicta circumſcripta rectangula. Et
quoniam figura imaginis eſt acuminata, habetque vi def.
2. huius, applicatas, quæ ſunt in ratione reciproca veloci­
tatum, quibus nempe mobile afficitur in punctis ſpatij, à
quibus deducuntur ipſæ applicatæ; hinc fit, vt earum ve­
locitatum, quas mobile habet in decurſu rectæ AB, ea, quę
in A maxima ſit, & quæ in B minima.
Eodem modo iuxta
reliquas imagines BKIC, CIND, DNGE, quæ itidem acu­
minatæ ſunt, velocitates in fine decurſuum C, D, E (ſunt
enim omnes versùs A acuminatæ) minimæ erunt, & ma­
ximæ initio dictorum ſpatiorum.
Ideo tempora, quę im­

penduntur iuxta illas imagines, ſeu ipſam imaginem ALGE,
cuius illæ ſunt omnes partes, minora erunt temporibus,
quæ decurrerent, ſi illi decurſus forent æquabiles ex mini­
mis illis velocitatibus exacti, vel quod in idem recidit, ſi
illi decurſus eſſent iuxta imagines rectangulorum circum­
ſcriptorum AK, BI, CN, DG; itaque rectangulum MH ad
figuram circumſcriptam AK, BI, CN, DG habebit mino­
rem rationem, quàm tempus per FM imagine MH ad tem­
pus per AE imagine ALGE, ſeu quàm rectangulum MH
habet ex hypotheſi ad magnitudinem Y; igitur circumſcri­
pta figura, quæ priùs minor oſtenſa fuit magnitudine Y;
nunc maior concluditur; quod cum ſit abſurdum, ſequi­
tur falsò nos poſuiſſe magnitudinem Y maiorem; quàm̨
ALGE.
At ſi Y minor ponatur, quam magnitudo ALGE de­
fectu Z; inſcripta, vt ſupra, figura conſtante ex rectangulis
æquè altis BL, CK, DI, EN, vt ſcilicet differentia ab ima­
gine ſit minor magnitudine Z, liquebit, magnitudinem Y
minorem eſſe inſcripta figura BL, CK, DI, EN; deindę
procedendo vt ſupra, inueniemus rectangulum MH ad in­
ſcriptam figuram BL, CK, DI, EN in eadem ratione, iņ
quo tempus per FM imagine MH ad omnia ſimul decur­
ſuum tempora per AB, BC, CD, DE iuxta imagines re­
ctangula inſcripta BL, CH, DI, EN; Hæc verò temporą

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index