Sed cùm iam menſor ſingulis cuniculi angulis diligenter obſeruatis tan
tam eius partem dimenſus fuerit, quantam dimetiri debuit, ſub dio in æqua
ta planicie rurſus ſingulis angulis non minori diligentia obſeruatis, eodem
modo dimetitur: atque primò ad quenque angulum, prout trianguli ratio &
ars hoc poſtulant, rectum funiculum, tanquam lineam, adijcit. Deinde funi
culum, per deuexam montis partem aſcendentem, ſic obliquè extendit ut in
feriori capite prius huius recti funiculi caput attingat: tum tertium funicu
lum ſimiliter rectà, & quidem ſic ut ſuperiori ſuo capite ſuperius ſecundi fu
niculi caput contingat, inferiori poſterius primi funiculi. Tertij autem funi
culi longitudo altitudinem putei, ut ſuprà dixi, demonſtrat ſimul et partem
caniculi, ad quam putei foſſa depreſſa pertinget. Si uerò ad cuniculum pute
us unus uel plures per intermedias foſſas latentes & puteos pertinuerint,
menſor à proximo, qui ſub dio eſt, orſus, breuius & citius altitudinem fodi
endi putei dimetitur, quàm ſi ordiatur ab ore cuniculi. Primò autem inter
uallum ſubdiale, quod eſt inter puteum effoſſum & effodiendum metitur:
tum omnium puteorum, quos metiri oportet, obliquitatem, & omnium foſ
ſarum latentium, quibus quodam modo coniunguntur, longitudinem uſque
ad cuniculum. Poſtremò cuniculi partem, atque his omnibus ritè factis altitu
dinem putei & locum cuniculi, ad quem puteus pertinebit, demonſtrat. Sed
interdum ibi puteus rectus admodum altus fodiendus eſt, ubi prius eſt ob
liquus: & quidem iccirco ut onera machinis directo ſurſum ſubleuari & ex
trahi poſsint: ſub dio certè ea, quam uerſant equi: intra terram eadem & ijs
quas impetus aquarum circumagit: itaque talem puteum ſi neceſſe fuerit fo
dere menſor primò cochleam ferream uerſando in ſuperiorem ueteris pu
tei partem infigit: atque ab ea funiculum demittit uſque ad primum angulum,
ubi rurſus infigit cochleam, rurſuſque demittit funiculum uſque ad ſecundum
angulum. Id autem iterum ac ſæpius facit, & quidem uſque eò dum funiculus
ad imum puteum pertineat. Deinde ad quamque funiculi partem inferius ap
plicat hemicyclium, & ſemicirculum ceratum prope quamque lineam, quam
ligula demonſtrat, pungit, & numero, ne perturbetur ordo, ſignat: tum ſin
gulas funiculi partes altero funiculo, ex philyris tiliæ facto, dimetitur: po
ſtea cùm ex puteo redijt, ſecernit ſe ab alijs & puncta ex hemicyclij ſemicir
culo cerato transfert in aliquem orbis circulum, item ceratum. Poſtremò fu
niculis in æquata planicie extentis angulos, ut trianguli ratio hoc poſtulat,
metitur: ac docet qua parte fundamenti, qua tecti ſaxa excindenda ſint ut pu
teus rectà deſcendat. Quod ſi menſor fodinæ dominis oſtendere debeat lo
cum foſſæ latentis uel cuniculi, in quo puteus etiam rurſus uerſus fodiendus
ſit ut citius perforetur, ab inferiore foſſa latente uel cuniculo dimetiendi ini
tium facit ſpacio ferè unius anguli ultra eum locum, ad quem putei foſſa de
preſſa pertinget: ubi eam foſſam latentem uel cuniculi partem uſque ad prio
rem puteum, qui ab ipſa ad ſuperiorem pertinet, dimenſus fuerit, eius quo
que putei obliquitatem hemicyclio uel orbe ad funiculum applicato meti
tur. Deinde ſimiliter ſuperiorem foſſam latentem & obliquitatem putei, qui
in ea foditur & ſurſum uerſus perforandus ſit: tum iterum in æquata plani
cie funiculis omnibus extentis, & quidem ultimo ſic ut ad primum funiculum