Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 316 > >|
1& terra non raro in ignem vicissim commeat. Vtrum ne vnum
quodque elementum in aliud quoduis elementum immediatè
conuertatur, an vero contrarium elementum in aliud contra­
rium
non niſi per media elementa permeet; à nobis diſputatum
eſt alibi, & quodlibet elementum in quoduis elementum im­
mediatè migrare poſſe concluſum.
Secunda facultas accidentalis nuncupatur, & tunc est,
cum elementa actu existunt non tamen actu moueantur; ſed
tantum moueri queant, id illis ui, naturaque propria, quod eſt
per ſe non ineſt; ſed ui, & natura alterius; quod eſt per acci­
dens: hæc facultas in motu elementorum est forma leuis, vel
grauis elementi.
Hanc Simplicius in loco, quem nuper adduxi­
mus, aptitudinem appellauit, tunc cum iam quidem factum
eſt id, quod dicitur, & habet actum primum, qui agendo vim
ſuam propriam non exerit, ſed vel feriatur, vel ocio torpet:
quemadmodum dicimus aliquem poteſtate muſicum, cum non
pulſat cytharam; illam tamen pulſare poteſt, cum vult: nunc
autem vel dormit, vel aliud quid agit.
Hanc facultatem Sim
plicius ratus eſt eſſe medium inter abſolutum actum, & abſo­
lutam facultatem.
Tertia facultas eſt cum actu coniuncta,
nam ſi graue deorſum concitatur, ſi leue ſurſum attollitur; id
vtique illis accidit, quia tali motu concitari poſſunt, nam ſi ea
dem cieri non poſſent; non cierentur: ſed immota manerent:
perinde ac non loquitur, non ſedet, non ſtat niſi qui loqui, ſede­
re, & ſtare potest.
Facultas prima re mota nucupatur à The
mistio octauo libro Phyſicorum particula trigeſimaſecunda:
quia indiget agente, qui eamdem ad actum traducat, vt di­
xit Auerroes duodecimo Diuinorum commentatione deci­
maoctaua, & quadrageſimaquarta, & octauo Phyſicorum
commentatione trigeſimaſecunda.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index