Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1ſuccuſſione fit cylindri: qui non niſi ex inæquali orbiculorum
lapſu, aut cùm plaga in alios impingit, dilabitur.
Verùm dubitatio non levis occurrit. Nam ſi orbiculi inter ſe æqua­
les & contigui longî ſerie diſponantur in lineâ; rectà; percuſſo primo ul­
timus movetur non eadem ratione: verùm pro numero orbiculorum
minùs, quouſ〈que〉 omnes à plagâ ſint immoti.
Marceſcit ergo illâ exten­
ſione impulſus; ne〈que〉 totaplaga in ſingulos propagatur.
Atqui eadem
ratio videtur ſphærularum: quomodo ergo per infinitas hunc extendi
volumus, quem in orbiculis cito videmus terminari.
Reſpondeo dici poſſe, quòd ſi orbiculi per omnia ſint æqua­
les, in lineâ centri gravitatis ſitum habentes, eadem ratione,
quâ in ſphærulis interminabilem fore motum.
Verùm
quia illorum centrum non neceſſariò eſt idem cum centro
gravitatis; cùm partes habeant à ſe differentes: inde fieri ut
centrum gravitatis plerumque ſit extra illam lineam, quæ tran­
ſit per centra orbiculorum.
Quôd ſi ita: non iam una omninm eſt plaga; ſed minor quæ
percutit obliquè: neceſſe ergo dum eâ ratione mutatur cen­
trum gravitatis, impulſum minui, ac demum deficere.
Reſpondeo ſecundò, illam poſitionem de interminabili mo­
tu ſphærularum non niſi ut probabilem aſſumi.
Vt verò
gratiam ineamus etiam cum his, qui eam averſantur; videa­
mus ſi quâ ratione hunc motum, omnibus immotis, quæ pro
fundamento ſunt adducta, terminare valeamus.

Cùm ergo ſphærula prima ſecundam hæc tertiam percutit;
dico inæqualem fieri plagam.
Nam quia impulſus inæquali­
ter recipitur in mobili; prout nimirum partes magis, minùſuè
abſunt à plagâ; quæ tamen æquationem habent à centro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index