Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1æquè altum ac ſuperficies ſuperior aquæ vaſis, hoc eſt, quando

externum crus eſt æquale interno quoad longitudinem, uſque
ad aquæ ſuperficiem ſupremam vaſis, aqua non effluat ex crure
externo, etiamſi ſiphon ſit plenus aquâ, eſſe, quia tunc aqua ſi­
phonis continuatur cum aqua vaſis, & utriuſque ſuperficies ex­
trema æqualiter diſtat à centro Mundi: Cauſam verò cur, quan­
do externi cruris orificium eſt demiſſius ſuperficie extrema aquæ
vaſis, effluat, eſſe, quia tunc ſuperficies aquæ vaſis eſt altior, quàm
ſuperficies aquæ cruris externi, cum cujus aqua continuatur, ac
proinde tam diu fluere debet aqua vaſis, poſtquam ſemel fluere
cœpit, donec ſuperficies fiant æqualiter diſtantes à centro Ter­
ræ.
Ob contrariam ergo cauſam, ſecundùm Heronem non
effluit aqua ex crure externo breviore, ſed refluit intra vas quia
nimirum ſuprema ſuperficies aquæ vaſis eſt declivior, quàm ſu­
perficies aquæ cruris externi.
Heronis opi­
nio circa a­
quæ fluxum
è crure ex­
terno ſipho­
nis.
Cœterùm cur aqua in ſecundo caſu, ex vaſe aſcendat ad
ſiphonis ſummitatem, contra ejus naturam, indeque deſcendat
ad orificium uſque externi cruris, non eſt ob cauſam jam adſigna­
tam, ſed ut impleat, aut impediat vacuum, ſeu quia trahitur vio­
lenter ad impediendum, aut implendum vacuum.
Quoniam
enim ex crure externo extrahitur aër, trahit is ſecum, nè vacuus
maneat ſiphon, & diſcontinuentur corpora, nempe aër & aqua,
trahit inquam ſecum aquam uſque ad orificium cruris externi;
quò ubi pervenerit, nullam ampliùs violentiam patitur ab aëre,
nec ab alio extrinſeco agente, ſed naturæ ſuæ relinquitur, ut pars
illa incipiat, aut proſequatur fluxum, cujus ſuperficies extre­
ma minùs diſtat à centro Mundi, duretque fluxus, donec am­
bæ ſuperficies æquales fiant.
Experimentum.
ESſe porrò hanc, quam adſignavit Hero, genuinam dicti
phænomeni cauſam, confirmat ipſe tali Experimento.
Si

ſumentes, inquit, duo vaſa (cujuſmodi ſunt A & B in appo­
ſitis figuris) injiciemus humidum in utrumque ipſorum, & implentes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index