Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 158 > >|
1eſt iam ſatis inculcata, præſtat que vt à pari intelliga­
tur in Luna, aut quouis alio Mundano globo, in
quo centrum ſit, & extremum, & in quo partes re­
ctà moueri abſque impedimento circulatis, ac ge­
neralis motus poſſint.
Nemo certè neget in Luna
eſſe vim continentem partium, atque adeò ipſa
rummet, ſi ſejungantur, retrahentem ſit que ad­
mitti poſſe in partibus Lunæ grauitatem, & leui­
tatem, ac motus ſurſùm, deorſùmque, abſque eo,
quòd Luna ſecundum ſe totam ſit grauis, aut leuis,
& recto feratur, non circulari motu.
Quæſo porrô,
ſi nihil Lunam æthere ſolo circum datam moueri in
orbem repugnat; quid repugnare poſſit, quò mi­
nùs ipſa quoque Terra in orbem feratur, quam præ­
ter ætherem (aut ſi velis, ipſum aërem) nihil cir­
cumambit?
An-non, ſi ingens globus plumbeus,
vbi fuerit funi prælongo appenſus, nullo negotio
moueri poteſt, quòd vis illum deorſùm ferens ſit
á fune edomita, ac veluti nulla; poterit ipſe globus
Telluris moueri longè faciliùs, nulla inexſiſtente vi,
quæ ipſum aliquorsùm ferat?
Quòd ſi putes ipſum
à centro teneri; finge Intelligentiam ſubuexiſſe illum
à centro, & congruo fune ſuſpendiſſe; an non tunc
ſaltem fune edomante illius in centrum propenden-
tiam, foret motu facillimus, ſi modo quis eſſet,
qui extra ipſum conſiſtens impellere poſſet à Ec­
quam verò poteſt majorem habere ad motum reſi­
ſtentiam, ſi in centro fuerit ſuſpenſa per ſe, quàm
ſi extra centrum ſuſpendatur ab alio?
An centro,
quod merum eſt punctum, quòd que vt magnitudine,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index