Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

List of thumbnails

< >
111
111 (99)
112
112 (100)
113
113 (101)
114
114 (102)
115
115 (103)
116
116 (104)
117
117 (105)
118
118 (106)
119
119 (107)
120
120 (108)
< >
page |< < (108) of 532 > >|
120108 qui arcubus quadrantis vno Minuto ſeſe ordine ſuperantibus reſpondent, in parti-
11accuratio
tem, quo
maior fue-
eit ſinus to
tus.
bus sinus totius in partes _10000000_ diuisi, initio facto ab arcu 1.
Minuti: quam nos
ſumma cura, ac diligentia exam inauimus, &
in quibuſdam locis correximus; quo-
niam propter typographorum incuriam mendis omnino non carebat.
Hanc tabulam
emendatam infra ſubijciemus, si prius demonſtrationes ex Ioanne Regiomontano po-
tißimum decerpt as exponamus, qu bus omnium arcuum sinus numeris exprimi poßint
in partibus sinus totius in quotuis partes diſtributi.
Poſt tabulæ vero vſumſubijcie
mus quoque Ptolemæi &
aliorum demonſtrationes, quibus omnium arcuum chordæ
numeris exprimantur, ex quibus rurſus facili negotio tabula sinuũ conſtrui poteſt.
_ATQVE_ in primis, si in plano aliquo Quadrans tantæ magnitudinis conſtrue-
retur, vt eius arcus commode in _90._
gradus, & singuli gradus in _60._ Minuta; item-
que vtraque eius ſemidiameter, siue sinus totus, in _10000000._
partes æquales, vel
etiam in plures, pauciores ve diuidi poſſet, facili negotio sine vlla ſupputationis mole-
ſtia, aut labore, omniũ ſinuũ magnitudines cognoſcerẽtur, si ex singulis arcus Minu-
tis rectæ ad vtramque ſemidiametrũ perpendiculares ducerentur.
Vt in quadrãte hoc
_ABC,_ si arcus _BC,_ in Gradus, ac Minuta ſecetur;
(Nos ob ſpatij anguſtias eum in
22Quo pacto
omnes ſi-
nus poſsint
cognoſci in
maximo a-
liquo qua-
drante, ſine
vllo ſuppu-
tationis la-
bore, aut
moleſtia.
117[Figure 117] nouem partes ſecuimus, vt sin
gulæ denos complectãtur gra
dus.)
Item vtraque ſemidia-
meter in _10000000._
particu-
las, vel in plures, pauciores ve
diſtribuatur, atque ad vtram
que ſemidiametrum perpendi-
culares ducantur:
erunt per-
pendiculares ad ſemidiame-
trum _AB,_ ductæ, sinus recti
arcuum quadrantis à puncto
B, incipientium;
quibus æqua
3334. primi. les ſunt portiones ſemidiame
tri _AC,_ inter punctum _A,_ &

perpẽdiculares ad ſemidiame
trum _AC,_ ductas.
Quot ergo
particulas cõtinebunt hæ por
tiones ex illis _10000000._
tot
particularũ erunt sinus recti
arcũ quadrantis.
Eodem modo
tam sinus complementorum arcuum eorundem, quàm sinus versi cognoſcentur.
Per-
pendiculares enim ad ſemidiametrum _AC,_ demiſſæ ſunt sinus complementorum, qui-
bus æquales ſunt portiones ſemidiametri _AB,_ inter punctum _A,_ &
perpendiculares
4434. primi. ad ſemidiametrum _AB,_ ductas:
Portiones vero eiuſdem ſemidiam etri _AB,_ inter pun-
ctum _B,_ &
dictas perpendiculares ſunt sinus versi eorundem arcuum à puncto _B,_
incipientium.
Sed quoniam fieri non poteſt, vt Quadrans tantæ magnitudinis repe-
riatur, qui commode tot diuisiones recipiat, inueſtigabimus sinuum magnitudines
per demonſtr ationes Geometricas, posito sinu to to quotcunq;
particularum, ſequen-
tibus propoſitionibus.
Satis autem erit, ſinus rectos omnium arcuum inquiramus: ex
his enim cognitis &
ſinus complementorum, & verſi eorundem arcuum pateſient,
@@ in vſutabulæ Sinuum exponemus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index