Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1ſiphonem, digitiſque ipſius oſcula comprehendentes, demittemus alte­
rum crus in unum dictorum vaſorum adeo, ut aquâ demergatur; alte­
rum verò in alterum vas, (ut aqua etiam demergatur, prout in
appoſitis figuris apparet;) fiet tota aqua continua; utrumque enim
humidorum, quæ ſunt in væſibus, (ita interpres) conjungitur cum eo,
quod eſt in ſiphone, ita ut totum continuum fiat.
Si igitur ſuperficies

humidorum, quæ priùs erant in va­
ſibus, in una ſuperficie conſiſtant,
ut in prima figura; quieſcet & ſic
utraque ipſarum demerſo ſiphone:
ſin minùs, ut in ſecunda figura;
quoniam aqua continua facta eſt,
neceſſariò ob continuitatem in hu­
miliorem locum fluet, quouſ〈qué〉 vel
omnis aqua, quæ in vaſibus, in una
ſuperficie ſit, vel alterum vaſorum
exinaniatur, illud videlicet, quod
altiori fuerit loco.
Fiant igitur
in una ſuperficie humida, quæ ſunt
in vaſibus; quieſcent utique, ita
ut etiam humidum, quod eſt in ſi­
phone, ſimul quieſcat.
Quòd ſi

quis mente concipiat ſiphonem diſ­
ſectum juxta ſuperficies humidorum, quæ ſunt in vaſibus; & ita qui­
eſcet humidum, quod eſt in ſiphone: ergo & ſiphone ipſo ſuſpenſo, &
in neutram partem inclinato, rurſus quieſcet humidum, ſive æqualem
omnino habens latitudinem, ſive alterum crus altero multo majus ſit;
non enim in hoc cauſa eſt, cur humidum quieſcat, ſed in eo, quòd ip­
ſius oſcula æqualiter jaceant.
Hæc Hero. lege etiam quæ ſequun­
tur apud ipſum in eodem cap. 1.
Experimen­
tum circa
aquæ fluxum
ex ſiphone.
Siphon in­
verſus æ­
qualium
crurium
longitu di­
ne, inæqua­
lium capa­
citate, reti­
net aquam
ſuſpenſam
ſecundum
Heronem.
36[Figure 36]
Sed hæc cauſa ex Herone adſignata non videtur eſſe ve­

ra, aut ſaltem non eſt adæquata.
Primò enim, ſi ideo fluit
aqua ex crure longiore, AD, ſeu potius CD, ſecundæ figuræ,
quia ſuperfies extrema aquæ ipſius non eſt æqualis ſuperficiei

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index