Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 316 > >|
1
Nuncupatur prima facultas eſſentialis: quia eſt ad for­
mam, quæ eſt rei eſſentia: pugnans enim & contrarium ele­
mentorum ad contrarij elementi formam tendit, idque ratio­
ne materiæ, cuius gratia vnumquodque quod fit facultatem
habet, adhoc, vt fiat: res enim omnes, quæ fiunt, à materia
habent, vt fieri possint, antequam fiant, & vt fiant, cum fiunt;
& à forma habent non vt fieri possint, nec vt fiant, ſed vt ſint,
forma est quæ dat eſſe, & hoc eſſe, & materia ſolum præ­
ſtat fieri.
Nuncupatur prima facultas violenta, quia elementa ad
propria loca naturaliter concitari nequeunt, & quod elemen­
ta ad propria loca ferantur; illis præter naturam accidit; id­
que altero duorum modorum, vel quia extra proprium locum
genita cum ſint, non nihil conſeruant contrariæ, atque pugnan
tis
illius naturæ, ex qua genita ſunt: vt ecce ignis ex terra ge­
nitus, qui non nihil adhuc conſeruat contrariæ, atque pugnan
tis terræ, illiuſque naturæ, ex qua eſt genitus; quam aſcenden­
do deponit, dum ad proprium ac naturalem locum, vt ad pro­
priam naturam, ac perfectionem numeris omnibus abſolutam
mouetur: perfectionem tum demum nanciſcetur, cum ad opta­
tum locum naturalem peruenerit, quo cum aſcenderit, iam
actu perfectum erit: tunc enim omni excuſſo pondere, omni­
que depoſita contraria grauitate, ignis leuissimus erit omni­
no abſolutus.
Secundo igni præter naturam ſurſum moueri accidit; quan­
do
ignis extra proprium locum naturalem extruſus, violentiam
illam paſſus eſt, qua de re nuper aliqua ex parte egimus; à qua
fit, vt non natura, ſed violentia diſpoſitus exiſtat: quæ omnia
vera ſunt ex his quæ Ariſtoteles, Simplicius, Auerroes, &
cæteri ferè omnes ſemper, & vbique probatissimi Philoſophi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index