Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/163.jpg" pagenum="114"/>
              <s id="s.000918">In quo iam genere est solis lux, & vapor eius,
                <lb/>
              Propterea quia sunt e primis facta minutis:
                <lb/>
              Quae quasi cuduntur, perque aeris intervallum
                <lb/>
              Non dubitant transire sequenti concita plaga.</s>
              <s id="s.000919">
                <lb/>
              Suppeditatur enim confestim lumine lumen,
                <lb/>
              Et quasi protelo stimulatur folgere folgur.</s>
              <s id="s.000920">
                <lb/>
              Quapropter simulacra pari ratione necesse est
                <lb/>
              Immemorabile per spatium transcurrere posse
                <lb/>
              Temporis in puncto: primum quod parvola causa
                <lb/>
              Est procul, a tergo quae provehat, atque propellat:
                <lb/>
              Deinde, quod usqueadeo textura praedita rara
                <lb/>
              Mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res,
                <lb/>
              Et quasi permanare per aeris intervallum.</s>
              <s id="s.000921">
                <lb/>
              Praeterea si, quae penitus corpuscula rerum
                <lb/>
              Ex altoque foras mittuntur, solis uti lux,
                <lb/>
              Ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
                <lb/>
              Per totum caeli spatium diffundere sese;
                <lb/>
              Perque volare mare, ac terras, caelumque rigare,
                <lb/>
              Quod supera est; ubi tam volucri levitate feruntur;
                <lb/>
              Quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
                <lb/>
              Cum iaciuntur, & emissum res nulla moratur,
                <lb/>
              Nonne vides citius debere, & longius ire ? </s>
              <s id="s.000922">
                <lb/>
              Multiplicisque loci spatium transcurrere eodem
                <lb/>
              Tempore, quo solis pervolgant lumina caelum ? </s>
              <s id="s.000923">
                <lb/>
              Hoc etiam imprimis specimen verum esse videtur,
                <lb/>
              Quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
                <lb/>
              Quod simul ac primum sub diu splendor aquai
                <lb/>
              Ponitur; extemplo caelo stellante, serena
                <lb/>
              Sidera respondent in aqua radiantia mundi.</s>
              <s id="s.000924">
                <lb/>
              Iamne vides igitur, puncto tempore imago
                <lb/>
              Aetheris ex oris in terrarum accidat oras ? </s>
              <s id="s.000925">
                <lb/>
              Quare etiam atque etiam minima haec fateare necesse
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>