Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1ſeu ſectione lucis conſideremus, & ſupponamus lineam Aa, pro­
pter diſtantiam ſecare arcum EB in Z, cùm lux incidens in ſe­
gmentum aB, & incidens in ſegmentum aL, ſit æquè intenſa; inci­
dentis verò in BZ intenſio; ſit ad intenſionem incidentis in ZE, vt
aB, ad al, & cùm tota incidens in ZB, videatur contracta in aB;
haud dubiè æquè intenſa videbitur; & perinde atque ſi reverà incideret in
rectam Bl: ſecus autem accideret, ſi in arcum BZ directè radij viſuales
inciderent.
Auguſtin. Hæc fusiùs, quàm par ſit exponis; fingo ego radios ab arcu
BZ profectos, à recta Ba proficiſci; vnde opticè transfertur totum, id
quod ineſt BZ, in rectam Ba; ſed in BZ tota illa luminis quantitas vi­
detur, quæ, ſi radij liberum tranſitum nacti eſſent, ipſi Ba incidiſſet; ſcio,
ex his multa optica, eaque præclara deduci, v.g. cur flamma procul ſpe­
ctata minùs candida appareat; cur Mars, dum minor apparet, candidior
ſit; aliaque hujuſmodi, quæ ad Opticam ac præſertim rem colorum perti­
nent; ſed his omiſſis, vt ad rem noſtram veniam, quæro à te, vtrùm reverà
in Novilunio major æſtus ſit, quàm in Plenilunio.
Antim. Quibuſdam in locis major eſſe dicitur in Novilunio; ſecus ve­
rò in aliis, idque vt plurimùm in Plenilunio; quod vel ex majore humoris
affuſi copia rectè deducitur: & verò iuxta præmiſſam hypotheſim, nihil ſu­
per hoc definiri poteſt, niſi fortè ex ſuperiore averſoque Lunæ Hemiſphæ­
rio, plùs vel minùs humoris educatur; minùs autem educi videtur, tum
quia minùs terris affunditur, tum quia ex libratione Lunæ apparet, gran­
diores maculas in averſo Hemiſphærio non eſſe; cùm demum ex fideliſſimâ
omnium peritorum artis nauticæ relatione, maxima vis æſtus in Plenilu­
nio eſſe dicatur, his, meo ſaltem judicio ſtandum eſt, quod reverà ſi ſuppo­
natur, ad præmiſſa principia facilè reducitur: ſed expectabam, Auguſtine,
vt quædam fortè ſingularia ex iis, quæ diximus, pro ea qua vales ingenij
ſagacitate deduceres.
Auguſtin. Multa quidem animo volvi atque revolvi, ſed vix temerè me
committere auſus ſum, ne theſes meas ludibrio exponerem; non dubito ta­
men, cùm hæc dicas, quin aliquid occurrat tibi ſcitu dignum, quapropter
te etiam atque etiam rogo, vt nobis illud participare digneris.
Antim. Illud ſanè te minimè effugiſſet; ſed ad meas nugas non
adeò ſedulò mentem applicas, quin circa alia longè fortè graviora
verſeris.
Auguſtin. Non ita res profectò ſe habet, ſed cùm res iſtæ tuæ novæ mi­
hi accidant, vix eas primò intuitu mente complector; quomodò igitur,
quid ex iis neceſſaria conſecutione ſequatur, videre poſſem?
Monſtra quæſo
viam; præ illico ſequar.
Antim. Illud inprimis ſequi videtur, aëra ſcilicet infimæ hujus regionis
eſſe compreſſum vi ponderis innitentis.
Chryſocom. Quodnam pondus intelligis? An fortè Carteſij ſententiam
adſtruis, qúi volebat à præter labente Luna aëra terram inter & Lunam in­
terjectum comprimi?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index