Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
1In quo iam genere est solis lux, & vapor eius,
Propterea quia sunt e primis facta minutis:
Quae quasi cuduntur, perque aeris intervallum
Non dubitant transire sequenti concita plaga.

Suppeditatur enim confestim lumine lumen,
Et quasi protelo stimulatur folgere folgur.

Quapropter simulacra pari ratione necesse est
Immemorabile per spatium transcurrere posse
Temporis in puncto: primum quod parvola causa
Est procul, a tergo quae provehat, atque propellat:
Deinde, quod usqueadeo textura praedita rara
Mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res,
Et quasi permanare per aeris intervallum.

Praeterea si, quae penitus corpuscula rerum
Ex altoque foras mittuntur, solis uti lux,
Ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
Per totum caeli spatium diffundere sese;
Perque volare mare, ac terras, caelumque rigare,
Quod supera est; ubi tam volucri levitate feruntur;
Quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
Cum iaciuntur, & emissum res nulla moratur,
Nonne vides citius debere, & longius ire ?

Multiplicisque loci spatium transcurrere eodem
Tempore, quo solis pervolgant lumina caelum ?

Hoc etiam imprimis specimen verum esse videtur,
Quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
Quod simul ac primum sub diu splendor aquai
Ponitur; extemplo caelo stellante, serena
Sidera respondent in aqua radiantia mundi.

Iamne vides igitur, puncto tempore imago
Aetheris ex oris in terrarum accidat oras ?

Quare etiam atque etiam minima haec fateare necesse

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index