Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 355 > >|
167
Ibidem (Quoniăm igitur quæ D, neque ad minorem ea, quæ P M, neque ad maiorem
(ſimiliter enim demonſtrabimus) palam eſt, quod ad ipſam vtique erit, in qua P M,
quare erit, quod quæ M P, ad P K, quæ P G, ad M P.
Si igitur eo in quo P, polo
vtens
, diſtantia autem ea, in qua P M, circulus deſcribatur, omnes angulos attin­
get, quos reflexæ faciunt, quæ à K, G. ſi autem non, ſimiliter oſtendentur eandem
babere rationem, quæ alibi, quam in ſemicirculo conſtituuntur; quod quidem erat
impoſſibile
) quoniam igitur, inquit, linea D, neque ad minorem, neque ad ma­
iorem quam P M, habet eam rationem, quæ eſt ipſius F, ad G K, aut ipſius
B, ad K P. ſimiliter enim demonſtratur abſurdum ſequi.
palàm eſt, quoniam
erit D, ad P M, vt prædictæ ad prædictas: quare componendo, & permu­
tando, erunt tandem vt G P, ad P M, ita P M, ad P K, & ita G M, ad M K,
aſſumpſimus enim in conſtructione eſſe G M, ad M K, ita F B, ad D, & D, ad
B. quare cum ſit vt G M, ad M K, ita F B, ad D. & G P, ad P M. & P M, ad
K P; erunt per 11. 5. vt G M, ad M K. ita G P, ad P M. & P M, ad P K. ſi quis
igitur vtens puncto P, tanquam polo, & interuallo P M, circulum deſcribat,
omnes angulos reflexionis attinget, quos faciunt lineæ productæ à K, & re­
flexæ ab M, ad G. harum enim infinitam multitudinem debemus imaginari
à K, ad infinita puncta M, produci in ambitu illo conſtituta, reflectique; ad G.
ſi enim non attingat omnes illos angulos, ſequitur, vt ſupra, in eodem ſemi­
circulo conſtitui poſſe duas alias rectas proportionales prioribus G M, M K,
quod eſt impoſſibile.
Porrò ſub angulo G M K, linearum G M, M K, Iris
apparet: quare apparebit etiam ſub alijs omnibus, quæ à punctis G K, duci
poſſunt ad extremum lineæ P M, quia erunt in eadem ratione cum illis; cum
non deſinant in eundem ſemicirculum, ſed in ambitum Iridis M N, in quo M,
punctum imaginamur circumduci.
Ex quibus pater P, eſſe polum Iridis, ex
quo per puncta M, vbi ſit reflexio, deſcribitur arcus attingens omnes Iridis
reflexiones
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index