Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 145 > >|
1vitatis; quo omnes æqualiter moventur: minor erit vis in
centro quàm in loco plagæ.
Quòd ſi enim motui velociſ­
ſimo accedat minùs velox; hunc quidem incitari, illum verò
retardari contingit.
Igitur cùm per cuſſio fiat à centro, mi­
nor erit plaga à ſecundo quàm à primo.
Ratio in oppo­
ſitum facta ita diſſolvitur.
Impulſum à plagâ 20 ad totum
impulſum maiorem rationem habere, quàm ſubvigecuplam.

Licet enim plaga ſecunda ſit minor quàm prima: non tamen
illud decrementum eſt æquale magnitudini, quam pertranſit,
ſed exceſſui, quo plaga maior eſt æquatione centri gravitatis:
quæ differentia in eiuſmodi ſphærulis eſt valde exigua.
Itaque
fit ut globus libr: 20. moveri nequeat à plagâ unius libræ: im­
pulſus tamen tranſiens per globos librales 20. ultimum mo­
veat.
THEOREMA XIV.
Si orbiculum tangant plures alij eidem æquales; percutiat verò hunc
alius orbiculus æqualis, ad intervallum maius quadrante à contactu
illorum orbiculorum; omnes contigui à percuſſo movebuntur.
Vt ſi orbiculum A tangant alij C. D. E: percutiat verò eun­
dem A æqualis B in puncto H; cuius intervallum HG, vel
H L maius quadrante: dico omnes contiguos C. D. E moveri
ex illâ plagâ Ducantur à contactu orbiculorum G & L ipſi AH
parallelæ GP. LO, ſecantes AT. AK in O & P: dico menſu­
ram plagæ OK atque TP ſimul ſumptam eſſe minorem radio
AK: ac proinde impulſum reliquum à plagâ movere orbicu­
lum D.
Ducantur rectæ DE. IL. & quia ut AD ad DE, ita
AI ad IL; ſunt verò AD. DE æquales; erit quoque AI

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index