Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 360 > >|
1ſecundis, quatenus vſurpas pedes; aut minuto vno, ſe­
cudis quinquaginta quatuor, quatenus videris debuiſ­
ſe vſurpare cubitos.
Verum neque video, neque aſſe­
quor pernicitatem vllam tantam, qua decidens graue
tempore tam breui percurrat tam immane ſpatium,
quale continere admittis ducenta milliarium, prope­
modum millia.
Certè, cùm attendo globum tormen­
tarium è machina quapiam maiore exploſum vertica­
liter, vno circiter pòſt minuto repetitam terram attin­
gere, & vix tamen, ex ſupputatis obſeruationibus variis,
pertigiſſe ad vnum milliare altitudinis, ex qua vſque
recidens dimidium eius temporis, ſeu ſemi-minutum
inſumpſerit: (ſæpe enim ſæpiùs obſeruauimus eſſe re­
rum grauium ſurſum proiectarum deſcenſum æqui­
temporaneum aſcenſui) cùm ad iſtud, inquam, at­
tendo, conſideróque ſimul globum per hoc milliare
decidere eadem illa velocitate, qua inciperet cadere à
Luna; aſſequor quidem euenturum, vt ex Luna deci­
dens, & iuxta progreſſionem Arithmeticam numero­
rum ab vnitate imparium incedens, decideret altero
ſemi-minuto milliaribus tribus, tertio quinque, &
quarto ſeptem; adeò vt, ſub finem ſecundi minuti de­
prehenderetur decidiſſe milliaribus ſexdecim, ſeu
iuxta Galileum, nouemdecim, cum vna quinta millia­
ris parte: At quid-nam hoc eſt ad milliarium ducenta
millia comparatum?
Quanquam & iuxta illam tuam,
Geometricamve rationem duplam, poſſet res prope
verum haberi, quod ad milliaria illa prima, ac minuta
duo prima attinet, ſi diceremus eundem globum de­
curſurum primo ſemi-minuto milliare vnum, ſecundo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index