Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of figures

< >
< >
page |< < (103) of 430 > >|
121103IN LIB. III. uidetur, quarum vna pars & ſemis, Abaco relinquatur,
ex reliquis octo, volutæ constituantur, ſed ita vt in quin-
ta, quam magna eſt, ducatur circulus, qui oculus dicitur,
eo modo cumerit deſcriptus, ab eius centro ad Abacum
imum, erũt partes quatuor &
dimidia, ab eodem deorſum
verſus, partes tres &
dimidia, Per centrum deinde, per-
pendenti lineæ reſpondens linea tranſuerſa agatur.
Eas
lineas vocat Tetrantes, quòd efficiant quatuor lineas pa-
ribus interuallis distinctas.
Collocato igitur pede circini
immobili in oculi centro, duc pedem mobilem à Tetrante
qui ſab Abaco eſt, in proximum Tetrantem extrinſecũ,
prior linea longa erit partes quatuor &
dimidiam, ſequẽs
eritlonga quatuor, à qua agetur linea in tertium Tetran-
tem cuius linea non amplius demittitur, quàm ſunt partes
tres &
ſemis, à qua in quartum Tetrantem circũacta li-
nea non longior erit quàm ſunt partes tres.
Rurſus agi-
tur linea in primum Tetrantem, vbi ab Abaco imo diſtat
partes duas.
Deinde in ſecundum Tetrantem, vbi à cen-
tro oculi distat, partes duas, post in tertium Tetrantem,
vbi interuallum est partium vnius &
ſemis, inde in quar-
tum Tetrantem, vbi diſtat à cẽtro partem vnam, poſtre-
mo in primum Tetrantem, vbi conuenit cũ oculi circun-
currente linea.
Vides de Tetrante in Tetrantem minui
quantum eſt medii oculi ſpacium, idest quanta eſt me-
dia pars vnius earũin quas diuiſa eſt perpendens linea.
Illud autem ſcitu dignum eſſe duximus, in periſtyliis, aut
locis eis qui per ambitum parietibus adpactas habent co-
lũnas, non eſſe eandem angularium, quæ cæterorum me-
dianorum capitulorum rationem, Alioquin, nonnullæ in
cauum ædium latus haberent obuerſum, cum omnes,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index