Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1doopalo, ſcilicet qui ex aſpectu mutetur.
Cauſa iam dicta eſt, nam corticibus con­
ſtant margaritæ, quæ ſuperficie vna politæ
ſunt, altera rudes.
Experimentum ſume plu­
ribus ſpeculis ſimul iunctis eodem ordine,
ita vt nitida ſuperficies tegat rudem alterius.
Inde ſi paruas eas finxeris, atque adeò te­
nues, vt ſolùm ſcabrum non diuiſum, aut
varium corpus efficiant, intelliges tandem
qua de cauſa aſpectus ratio colorem, ac

ſplendorem mutet.
Colos tamen margaritæ
plerunque eſt candidus, nitidus, modicè fuſ­
cus: hunc à ſuis conchyliis mutuantur.
Non
abſimilis hic eſt cochleis, quas India ( vt di­
cunt ) mittit.
De colore, forma ac ſubſtan­
tia dicere poſſum, quòd eas viderim ſæpiùs
vnde veniant, non ſat dicere poſſum.
Eſt
igitur forma triremis cùm alta puppi, in qua
vaſculum aliud, diceres poculum à natura
excogitatum, nam & magnitudo tanta eſt
eius quam vidi, vt facilè cotylam capiat,
res profectò vſus elegantiſſimi, & pulcher­
rimæ formæ, conſtat eſſe nautilum.
Eſt &
limacis concha margaritarum conchis, quan­
Indicus aër, ac terra, tum aqua, noſtris
elementis ſunt præſtantiora: multorum enim
ſeculorum curſus meliores euadunt.
Margarita.
Cochlea
Indica.
Borax.
Borax, inuenitur ) vt aiunt ) in capi­
te bufonis ſenis ac magni.
Braſauolus re­
fert, in capite illius animalis inueniſſe,
eſſéque os potius quàm lapidem.
Duplex
eſt, cauus oſſique perſimilis, colore fuſ­
co pallente, & alter qui in oſſe lapidem
continet: verùm os capitis eſt, vt Braſa­
uolus refert, quod vetuſtate concreſcit,
quia terra alitur.
Sed vires non noui: ad­
uerſus calculum valere putant, ego incer­
tus ſum, an prohibeat lapidis generationem:
at omninò prohibere non poteſt, neque om­
nis: an verò aliquis retardet, dignum dubi­
tatione eſt.
Limacius.
Limacius lapis in capite limacis, quæ
cortice non integitur, ſolet generari.
Hunc
vt oſtendere poſſum, candido colore, &
aſpera ſuperficie eſſe oportet, quòd ex
aquea ſubſtantia coactus ſit frigore, & ob
id etiam paruus, quòd in paruo animali
inuentus.
Putant alligatum, quartanam pa­
tientibus prodeſſe non parum.
In perca piſ­
ce paruo, hunc coruum vocant, cùm ca­
put magnum habeat, duo lapides inue­
niuntur candidi, oblongi, plani, altera
parte quaſi dentati, quos lithiaſi conferre
creditum eſt.
Auxiliatur & podagricis ( vt
ferunt ) doloribus, & quantò maior fuerit.
Perca lapis.
Quomodo in
animalibus.
lapides gene­
rentur.
Oriuntur lapides in animalibus, duobus
modis: altero quidem, frigore, vt in lima­
ce, perca, cancris, bufone, & ( vt aiunt)
Indicis teſtudinibus: altero, à calore, vt in
taurorum veſica fellea ſæpe, & in homi­
num etiam aliquando: nam inuentus eſt
annis ab hinc paucis antè lapis in fellea
veſica hominis; eo ſcabiei genere quod le­
pra vocatur laborantis.
Gignitur & in veſi­
ca, ac renibus magno illorum malo: tum
etiam apud me eſt, genitus in pulmone bo­
uis, lenis, ac cinerei coloris.
Lapides om­
nes qui in cancris, limacibus, de piſcibus
gignuntur, vt coruo, manati, aliiſque plu­
ribus, prohibent generationem lapidum in
renibus, genitóſque diſſoluunt.
Nam hi la­
pides in his animalibus immodico frigore
concreſcunt: epoti igitur renes refrigerant:
aut in hominibus lapides calore generan­
tur immodico: talis autem materia lapidea
eſt & frigidiſſima: conuenit igitur vt etiam
vrinæ abundantiæ, quæ vel calore renum,
vel ſiccitate fit, præſens afferat auxilium.
Ferunt etiam in ventre galli generari ale­
ctorium lapidem, quaſi dicas gallinaceum.
Sed tamen ſarda, vel achate fingitur, in
quo flammea macula appareat.
Verùm ale­
ctorium generari in galli, aut galli gallina­
cei ventre, penitùs non poſſe reor.
Nam
cùm gallorum ventriculus ſit valde capax,
atque ſorditie ſemper plenus, humor ille
paulatim diſtillare non poteſt, ſed nec col­
ligi, nec concreſcere.
Si verò concreſcat, in
meatibus potiùs id fiet: at ſic lapis mini­
mus eſſet.
Nec omninò quieſcere poſſet,
donec coaleſcat.
In iecore autem manife­
ſtum eſt generari lapides, quia meatus ſunt
anguſti, & caro denſa.
Refertque Georgius
Agricola, prægrandem gallo inuentum, &
magnitudinis incredibilis albus erat, & ruf­
fus, & qua parte iecur extuberat fuſcus:
inferiore pumicoſus, vt à gemmæ natura
plurimum abeſſet: longitudo vnciæ, latitu­
do digiti, altus ſeſquunciæ.
Inueniuntur ta­
men in ventriculis gallorum gemmæ, quas
fortuitò deuorarunt: atque hæ ſatis pul­
chræ, quoniam à calore ventriculi purgan­
tur, & nitorem acquirunt: nam & gemma­
rij ſolent margaritas columbis offerre, vt
expoliantur.
Quid mirum eſt igitur, diutur­
niore mora & calore robuſtiore in ventre
galli puriores gemmas expoliri?
Vtrum ve­
rò in iecore gemma, dubium eſt: nam calor
auium maior eſt calore quadrupedum, &

humor tenuior.
Inueniuntur & in aliis ani­
malium partibus lapides, vt in chelis gam­
mari nodo ſuperiore, atque ego ſemel re­
peri: minorem reperit vnus è noſtris con­
tubernalibus: quos ego ambos ſeruo.
Colos
ex albo, rubeóque miſtus, leuis ac lenis.
Maximi non excedunt granum piſi, imò nec
æquant.
Forma milicæ imò (ſi neſcias ) mili­
cam eſſe credas, vt nihil habeat commune
cum lapillis, qui in cancrorum oculis inue­
niuntur.
Raritas facit, vt augurij loco ſit
illorum inuentio.
Quædam etiam ſunt lapi­
dibus ſimilia, quæ in animalibus inueniun­
tur, nec tamen ſunt lapides, vt ouum bouis.
Hoc ſanè in ventriculo illius inuenitur magni­

tudine anſerini, ferrugineo colore, leuiſſimum.
ac leniſſimum. Cogitur ex cibi excrementis, &
motu rotunditatem acquirit, pituita cogente.
Vnde ſi frangatur, ex pilis conſtare videtur:
durus eſt pro leuitate tanta.
Ita natura ludit,
vt etiam quandoque boues oua pariant.
Lapis in gal­
li iecore.
Lapis in che­
la gamnari
Ouum in
boue inueni­
tur.
Sunt & lapides recepti in numero gem­
marum cùm longè abſint, vt Geodes, quem

Ætitem, quòd prægnans ſit, falſo vocant.
Fer­
rugineus è Galliis, è Cannis in Italia defer­
tur pallidus.
Tecolithos duplex eſt, quaſi di­

cas lapidem conſumens, Indicus, & quem
Agricola ſpongiæ lapidem vocat.
Geodes.
Tecolithos.
Proxima gemmis marmorum eſt gloria, pul-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index