Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1omnis ad ruinam reddatur prona. At muros contra miſſilium in
iurias ſic pulcherrime firmari arbitramur.
Anterides baſi trian
gula uno in hoſtes angulo proiecto denum interuallo cubitorum
inter ſe diſtantes per muri directiones excitabimus: et arcus ab his
ad alteras interducemus atque teſtudinabimus: Et interuacua quæ
illic ueluti ſcaphæ relictæ ſunt / ſubacta paleis argilla uectibus den
ſantes
complebimus.
Fiet hinc ut tormentorum uis et impetus ap
pellens lentitudine fruſtretur argillæ: Fiet etiam ut non niſi ſparſim
et ilico obſtruendis feneſtris murus tormentorum aſſiduitate queat
debilitari.
Apud Siculos pumicis copia perpulchre id præſtabit:
quod iſtic quærimus.
Alibi pumicis et argillæ loco non incommo
de utuntur cofo: Gypſum etiam huic operi no recuſabimus.
Demum
ex his ſiquid adſit / quod humoris hauſtro nocturniſque uaporibus
obiectum ſit / id lapidea cruſta atque rectura ueſtiatur.
Et inprimis
iuuabit ripam foſſæ exteriorem paulo ponere elatiorem accliuitate
quam cæterum agri ſolum eſt.
Sic enim miſſilium deſtinationes mu
ros urbis non attingent: ſed ſuperuolabunt.
Et ſunt qui murum con
tra
machinamenta miſſilium tutiſſimum putent eum qui lineamen
to
ita ducatur / ut ſerræ denticulos imitetur.
Atqui placent ad ur
bem Romam muri: quibus decurſorium ad mediam altitudinem
ineſt: Suntque per murum aptis locis relictæ foſſuræ / unde furtim
a ſagittariis incautus et properans hoſtis ſaucietur: Et ad murum
turres quinquagenos in cubitos quaſi anterides adigendæ prodeun
tibus in rotundum frontibus et proceritate celſiores muro: ut qui
propius applicuerit miſſilibus nudum obiiciat latus et conficia
tur: Sic enim et murus a turribus / et turris a turre mutuo defen
detur.
Turres quo latere urbem ſpectant / muro nudatas poni
to et apertas: ne hoſtem fortaſſis immiſſum protegant.
Tur
ribus muriſque coronæ et decori ſunt / et firmitatem ex nexura af
ferunt: et admotarum ſcalarum irreptiones prohibent.
Sunt qui
per muros ſub ipſis præſertim turribus intermiſſa præcipitia re
linqui uelint / et muniri pontibus ligneis: qui confeſtim aut redu
cti / aut deiecti prout res exigat uſui aut ſaluti ſunt.
Ad portarum utrumque latus / ueteres aſſueuere geminas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index