Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO V.
In canali secto quomodolibet; aquae quantita­
tes in eius portionibus correspondent diu­
turnitatibus.65[Figure 65]
66[Figure 66]Sit canale AC sectum in B quomodolibet, &
sit DE diuturnitas aquae donec perveniat in
B, & DF diuturnitas donec perveniat
in C, & proinde EF diuturnitas aquae
ductae a B in C.
Dico aquam AB ad aquam BC esse ut diuturni­
tas DE ad diuturnitatem EF.
Quoniam aqua AB est ea, quae transit per A diu­
turnitate DE, & AC ea quae transit per idem
A diuturnitate DF per constructionem; aqua
AB ad aquam AC est ut diuturnitas DE ad
diuturnitatem DF; igitur dividendo, aqua
AB ad aquam BC est ut diuturnitas DE ad
diuturnitatem EF.
Quod etc.
Per pet. huius.
Per 19. quinti.
Corollarium
Si Diuturnitates DE, EF sint aequales, aqua
AB aequatur aquae BC.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index