Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
in vaſe nedùm deorsùm comprimat, vt grauis, ſed
etiam non omninò priuetur gradu aliquo leuitatis,
tunc ſimilitèr libra perpetua imaginaria efformabi­
tur in qua terminus I deorsùm impellitur ab exceſſu
quo grauitas aquæ D ſuperat
49[Figure 49]
grauitatem ligni F, & è contràter­
minus
B ſursum eleuabitur ab ex­
ceſſu quo leuitas ligni ſuperat
leuitatem ipſius aquæ.
Et quia
prædicti impulſus ſunt contra­
rij, applicanturque eidem li­
bræ imaginariæ, igitur vnus impulſus alteri non op­

ponitur, & proindè vniuerſalis conatus, & impetus
prædictæ libræ, ſcilicèt vis, & impetus, quo lignum
F aſcendit in aqua menſuratur ab vtroque exceſſu,
ſcilicèt ab aggregato differentiæ ponderum aquæ,
& ligni, vnà cum exceſſu leuitatis ligni ſupra aqueam
leuitatem.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Prop. 50.
SVPPOSITIO V.
HIs præmiſſis ſupponamus cum aduerſarijs pri­

mo loco, quòd reuerà præter corpora grauią
etiam leuia in natura exiſtant, quorum aliqua, vt ait
Ariſtoteles, ſint ſimplicitèr talia, alia verò reſpectiuè,
veluti ignis dicitur abſolutè leuis, & terra, ſeù hy­
drargyrum, vel aliud fluidum æquè graue, ac ipſą
terra eſt appellabitur abſolutè graue reperiuntur po­
ſtea alia corpora intermedia ſimplicia, vel mixtą,
quæ vocantur grauia ſimùl, & leuia reſpectiuè, ſcili-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index