Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1lum æqualem angulo BAD,ſecundum FTHcapiat angulum æ­
qualem angulo CBD,ac tertium FVIcapiat angulum æqualem
angulo ACE.Deſcribi autem debent ſegmenta ad eas partes li­
nearum FG, FH, FI,ut literarum FSGFidem ſit ordo circula­
ris qui literarum BADB,utque literæ FTHFeodem ordine cum
literis CBDC,& literæ FVIFeodem cum literis ACEAin or­
bem redeant.
Compleantur ſegmenta in circulos integros, ſitque P
centrum circuli primi FSG,& Qcentrum ſecundi FTH.Jungatur
& utrinque producatur PQ,& in ea capiatur QRin ea ratione ad
PQquam habet BCad AB.Capiatur autem QRad eas partes
puncti Qut literarum P, Q, Ridem ſit ordo atque literarum
A, B, C:centroque R& intervallo RFdeſcribatur circulus quartus
FNcſecans circulum tertium FVIin c.Jungatur Fcſecans
circulum primum in a& ſecundum in b.Agantur a G, b H, c I,&
Figuræ abc FGHIſimilis conſtituatur Figura ABCfghi:Eritque
Trapezium fghiillud ipſum quod conſtituere oportebat.
LIBER
PRIMUS.
Secent enim circuli duo primi FSG, FTHſe mutuo in K.
Jungantur PK, QK, RK, a K, b K, c K,& producatur QPad L.
Anguli ad circumferentias FaK, FbK, FcKſunt ſemiſſes an­
gulorum FPK, FQK, FRKad centra, adeoque angulorum
illorum dimidiis LPK, LQK, LRKæquales. Eſt ergo Figura
PQRKFiguræ abcKæquiangula & ſimilis, & propterea abeſt
ad bcut PQad QR,id eſt, ut ABad BC.Angulis inſuper FaG,
FbH, FcIæquantur fAg, fBh, fCiper conſtructionem. Er­
go Figuræ abcFGHIFigura ſimilis ABCfghicompleri poteſt
Quo facto Trapezium fghiconſtituetur ſimile Trapezio FGHI
& angulis ſuis f, g, h, itanget rectas ABC, AD, BD, CE
q.E.F.
Corol.Hinc recta duci poteſt cujus partes, rectis quatuor poſi­
tione datis dato ordine interjectæ, datam habebunt proportionem
ad invicem.
Augeantur anguli FGH, GHIuſque eo, ut rectæ FG,
GH, HIin directum jaceant, & in hoc caſu conſtruendo Proble­
ma, ducetur recta fghicujus partes fg, gh, hi,rectis quatuor po­
ſitione datis AB& AD, AD& BD, BD& CEinterjectæ, e­
runt ad invicem ut lineæ FG, GH, HI,eundemque ſervabunt or­
dinem inter ſe.
Idem vero ſic fit expeditius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index