Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642
page |< < of 158 > >|
1ſic omni agendi vi caret, ſubeſſe poteſt vnde re­
uinciat, cohibeat que molem hanc tantam?
Et non­
ne iure Archimedes depopoſcit ſolùm extra Ter­
ram locum, in quo poſſet ſe ſiſtere, ratus ſe ex eo
moturum Terram?
Quanquam, vt præmonui, iſta
obiter.
IX. Multa ſunt prætereà, quæ obijci ſolent ex
apparente ipſius Solis, Planetarumque aliorum mo­
tu per Zodiacum, ſiue ſub Zodiaco, vt impugnetur
annuus, quo moueri Terram per Zodiacum Co­
pernicani aſſeuerant.
Atque hoc quidem loco ex­
plicandum forer illud ipſorum Syſtema, quo præ­
cipuarum Mundi partium, ac in iis Telluris ſitus con­
tinetur.
Verumtamen habes tu iſteic Philolaüm rediui­
uum, qui illud nuper non modo expoſuit, ſed quantùm
etiam fieri poteſt, geometrico more probauit.
Quare & mihi ſufficit illa hoc loco attingere, quæ
ad oſtendendum argumenti propoſiti imbecillitatem
conducunt.
Primum igitur ſupponendum iuxta il­
lorum ſententiam eſt, eſſe, aut appatere Mun­
dum ſphæricæ figuræ; Solem eſſe in eius centro,
ex cóque non digredi: Fixas, vt vocant, ſtellas eſſe
in eiuſdem circumferentia, conſtaréque etiam im­
motas.
In ſpatio intermedio eſſe, ac moueri Plane­
tas, & eo quidem ordine, vt proximè circa So­
lem vertatur Mercurij ſidus intra menſeis circiter
treis; ſuccedat Venus, quæ intra nouem; tertio
loco ſit Tellus, quæ intra duodecim, ſiue annum
vnum; ſequatur Mars, qui intra annos proximè duos;
tum Iupiter; qui intra duodecim; ac poſtremò Sa-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index