Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
coguntur incidere qui ea neglecta philoſophantur.
ſiquidem nec conueniant in principiis, neque
nota aſſumant, neque ignota demonſtrent, ſed veluti legislatores id quod placet, conſtituant;
non verum ſibi proponant; multas quæſtiones declinent, & progreſſu orationis inſtar Eurypi
cuiuſdam miram inconſtantiam præſeferant.
Ergo ad hanc quam παιδείαν perſequimur, Ana­
lytica nonmodò eſt vtilis, ſed planè neceſſaria.
Quapropter eruditio non ex ſola experientia,
rerumque.
rudi cognitione conſtabit, vt aliquibus placet; non ex vna arte Analytica, vt quidam cen­
ſuerunt; non ex notitia quorundam problematum in aliqua facultate, vt voluit Græcus interpres,
& minimè omnium ex habitu primi philoſophi, nec ſanè cognitio ſola rerum; quandoquidem &
eius aliqua pars in vſu demonſtrationis ſit poſita; neque verò analytica; quia nihil hæc agit de re­
bus, necnon eſt facultas communis: at eruditio rerum notitiam flagitat, & priuata quædam co­
gnitio poteſt eſſe; neque item ſcientia quorundam theorematum, quòd hæc nullas cauſſas, neque
veritatem perſequitur, ſed in ſola experientia manet, & de eodem theoremate nihil vetat in vno
eſſe eruditionem, in altero ſcientiam: multò minus prima philoſophia, tum ab eaſdem rationes,
quia ſcilicet cauſſas negligit, & vero non ſtudet; ſapientia verò eſt de maximè veris, & de primis
cauſsis, tum quòd ſemper ſtatuat vniuerſa, cùm in ſingularibus ſe exerceat eruditio, ſed ex duo­
bus exiſtet habitibus, altero qui eſt rerum vſus, atque altero qui eſt Analyticus.
Hic igitur habitus

in auditore idoneo deſideratur, ex quo exiſtat habilitas ad diſcendum.
Sed cùm imperfectum
ſit auditoris iudicium, docentis verò perfectum, ab hoc illud ad actum atque perfectionem eſt dedu­
cendum; neque per ipſas demonſtrationes ſolùm, ſed multò prius ſignificando naturam earum
rerum, in quibus doctor ſit ad primè verſatus qui cùm per cauſſas & exactè cognouerit; in eo ge­
nere rectiſsimè iudicat (optimè enim iudicat, qui certiſsimè nouit.) Idcirco ea quę generatim ab
Analytico tractata fuerant, ipſe qui optimè callet, ad rerum propoſitarum naturam perbellè ac­
commodat, & ea poſita ſunt in his, vt ſpectemus, quo rationum genere ſit res ipſa tractanda, dia­
lecticis'ne an propriis, quibus inſtrumentis, vt demonſtratione, an definitione, an etiam inductio­
ne, ſic principia diſcernuntur; & apparet, vnde principium ſcientiæ faciendum ſit: etenim vult
eſſe indemonſtrabile.
a proinde hęc omnia πρόποι, b vel ἀποδείξεως, vel ἑπιστήμης, ideſt, modi


demonſtrationis & ſcientiæ nuncupantur.
Hoc vbique obſeruatum ab Ariſtotele comperimus, &
non vno loco præceptum, quod item animaduerſum fuiſſe videmus ab Auerroë, c narrat enim

tradi præcepta in Analyticis quę per ſe quidem generalia ſint, ſed eiuſmodi vt ad quaſque res pro
illarum natura debeant applicari.
Ideòque. habitus hic eo nomine vim obtinet inſtrumenti. Verùm
ſicut inſtrumenta ſe habent, vt cùm per ſe conſiderantur; re vera ſint alterius gratia & in vſum

doceantur; cùm verò verſantur in vſu, informentur eius rei natura ad quam ſeſe adiungant, d ſic

habitus ille Analyticus eſt vt inſtrumentum, & vt ita dicam, miniſter: at cùm rebus quæ ſubiiciun­
tur ſcientiæ, quodammodo veſtitur, in eam ſcientiam degenerat.
vt ſi vſurpetur in phyſicis, eſt
phyſicus, in mathematicis mathematicus.
Poſterior ille iudicandi habitus eſt Architectonicus qui
(niſi fallor) eſt pręcipuè primi philoſophi qui quidem omnes rerum naturas nouit generatim, qua
ratione definiendę ſint, & pro merito tractandæ; necnon habet facultatem diſponendi, eſt enim
Architectonis officium diſponere.
Verùm hic quoque habitus eſt vniuerſalis, vbi certis rebus ag­
glutinatur, iam eſſe videtur eius qui ſcientiam illam priuatam poſsidet.
Itaque hic probè terminos
imponet, & ſuis regionibus circunſcribet, & explicabit quibus argumentis, & quo definitionum
genere vtendum ſit.
Neque enim eadem eſt conditio ciuilis & naturalis; naturalis & mathematicę,
neque eadem ratio in his, & metaphyſicis eſt obſeruanda.
Quam παιδειαν Ariſt. λογογραφίαν
e appellant Platonici qua determinatur, quis rationum modus, & qualis eſſe debeat auditor, quem­

admodum ab Ariſtotele factitatum frequentius eſt, vt 1. Eth. & 1. Met. atque etiam 1. de par.
ani.
Quo magis à Platone diſceſsit Ariſtoteles qui etiam poſt ſcientiam ipſam hanc λογογραφιαν de­
terminarit: cùm enim Timæo docuiſſet mundum eſſe genitum; monuit qualis eſſe deberet diſpu­

tatio de rebus ſenſilibus non anteà cum ignoraretur vniuerſi natura.
Huius igitur eſt officium
reddere auditorem idoneum ad iudicandum de ordine rerum docendarum, & de modo tractandi,
quatenus poſsit admittere principia & demonſtrationes quę à doctore traduntur, tradere autem,
modum ordinare, & demonſtrare ſcientiæ, cui iam ſupponitur habitus analyticus: omniumque.
optimè hæc officia pręſtabit, vbi Architectonico habitu munita fuerit. Verunenimuerò quanquam
hæc vtraque alteram methodi partem (vt anteà diximus) abſoluunt; ea potior in methodo vide­
tur ordinare; eſt enim methodus (vt Galeni verbis vtar) μεθ' ὀδοῦ καὶ ταξεως, ideſt, cum via &
ordine, quapropter opponitur fortuito & habet quidpiam in inquiſitione primum, & ſecundùm
& tertium, ac reliqua deinceps omnia, quouſque ad id peruentum ſit quod ab initio propoſi­
tum fuerit: quod ſanè in illo erudito quem ſtatuimus, eſſe nequit: ſine arte enim, & ſine ratio­
ne eſt experientia, & ſecundæ cuiuſdam fortunæ indigens ad inuentionem eorum quæ veſti­
gantur.
Proinde Empirici qui ſola experientia nitebantur, hoc ſaltem certè faciebant, quod in
inuentione, & doctrina nullum ordinem neceſſarium eſſe prædicabant.
Verùm ſi recta ratione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index