Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
< >
page |< < of 129 > >|
1dente, percurrit, ſuoque contactu quot ejuſmodi ſegmen­
ta contineat longitudo ejuſdem fili cum ſuo globulo à
foramine penduli, oſtendit.
Cùm ergo per dictum in­
ſtrumentum pulſus celeritatem indagare voles, trochle­
am verſando filum eò uſque; laxa, dum globulus in e Vg.
aut g deſcendat: quom ex g, in quo naturaliter à motu
quieſcit, in l vel o dimotum inde recurrere ſinas; in­
terea, dum globulus per arcum cd ultra citraque g excurrit,
plureſque; recurſus facit, agitationem quidem arteriæ ma­
nu, motum verò perpendiculi viſu explora, atque; unum
alteri compara.
Quód ſi tardior arteriæ motus, perpen­
diculum trochleá laxatá producas, ſi celerior contrahas
Æquato demum utriuſque; motu, quænam ſit celeritatis
ratio, ex numerorum diuiſione, quem nodulus cum filo
depreſſus indicabit, facilè cognoſces.
Quin & quamli­
bet mutationem ad ſingula momenta ex collatione ad
huiuſmodi numeros factâ conijcies.
Vbi ergo menſu­
ram pulſus quam maximè naturalis hac vià deprehen­
des: diuiſionis interuallum, quod nodulus indicabit,
diligenter nota; ad cuius motum reliquos pulſus com
parando illorum exceſſus &, defectus facilè obtinebis.
Porro huiuſmodi regulam celeritatem & tarditatem pul
ſuum abſque; errore meti i, hac vià oſtendemus.
Pulſus in
ter ſe aut ſunt æquales, quorum eadem eſt velocitas mo­
tus, atque iſdem fiunt momentis: aut inæquales,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index