Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1extremæ aquæ alterius cruris, BF, ſeu potius EF, ſed demiſſior;
ergo
quando ſiphon ſive æqualium, ſive inæqualium crurium,
aquȧ
plenus, & utrimque compreſſis digitis obturatus, imponi­
tur
duobus prædictis vaſis aquȧ plenis, quorum unius ſuperficies
ſuprema
aquæ altior eſt, quàm alterius, effluitque aqua intra vas
demiſſius
, quòd alterius ſuperficies ſuprema altior eſt, & ad
decliviorem
locum tendit, nititurque ſuperficiem ſuam adæ­
quare
ſuperficiei alterius vaſis humilioris; ergo inquam, quando
hoc
contingit, aqua ex vaſe altiore aſcendit naturaliter & inna­
to
appetitu ad ſiphonis ſuperiorem partem, indeque deſcendit
intra
vas humilius; naturaliter enim aquæ partes altiores fluunt
ad
loca decliviora.
Deinde ſi illa eſt cauſa adæquata, cur quan­
do
ſiphon ina qualium crurium repletur aquâ, & ſecundùm
longius
crus immergitur aquæ, ſecundùm brevius verò extra
in
aëre relinquitur, cur inquam, non effluit aqua per externum,
ubi
nullum eſt impedimentum præter aërem?
poteſt enim aqua
per
externum fluere ad loca decliviora, & fundare unam conti­
nuam
ſuperficiem diſtinctam à ſuperficie, quæ in vaſe eſt; &
præterea
inclinationem habet ad deſcendendum, non verò ad
aſcendendum
.
Præterea, cur quando ſiphon inæqualium cru­
rium
repletur aqua, & tenetur inverſus in aëre, non effluit aqua
ex
crure breviori, cum ejus aqua plùs diſtet à centro Terræ,
quàm
aqua cruris longioris?
Alia ergo cauſa adſignari debet, cur
aqua
cruris longioris, ſeu externi, ſeu interni, vincataquam cru­
ris
brevioris; quam paulò poſt dabimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index