Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13 (1)
14
14 (2)
15
15 (3)
16
16 (4)
17
17 (5)
18
18 (6)
19
19 (7)
20
20 (8)
< >
page |< < (110) of 672 > >|
122110Diſſertatio Quinta. habentia vel acutiſſimæ oculorum aciei ſe ſubducunt; Microſco-
pio tamen deprehenduntur eorum motus, &
membra ad gradien-
dum efformata, imò &
pili, quorum Ratio ad totam corporis mo-
lem ſit multo minor quàm ſubmillecupla.
Minutiſſimam cariem,
in quam putris caſeus reſolutus fuerat quaſi in puluiſculos, ali-
quando ſubieci Microſcopio;
cumque nullus appareret motus, mi-
hi nimis credulus videbar, quod ſidem adhibuiſſem aſſerentibus
vermiculos puluiſculo illi intermiſtos.
Verùm cum tantiſper So-
lis radio puluiſculum expoſuiſſem, vt modicè incaleſceret, illicò
Microſcopij ope turbam vermiculorum quaſi argenteorum blando
Solis calore excitatorum hac illac gradientium non ſine admira-
tione vidi;
nam & pili aliquor eminebant tum in anticâ, tum in
poſticâ corporis parte, &
aliquorum dorſo incumbebat caſeoſæ il-
lius cariei granulum:
quæ omnia nudum oculum latebant. In tan-
tillo igitur corpuſculo ſi diſtinguantur membra omnia ad capien-
dum &
conſiciendum cibum, ad nutritionem perſiciendam, ad
appetitiones &
ad metum neceſſaria, quantula hæc eſſe oportet,
cum integrum corpus minimè ſit conſpicuum?
Grad. Vtinam ſimiliter Microſcopio ſubijcere liceret ea, quæ
in locis paluſtribus creſcunt animalia minuta, vt monet M.
Varro
de re ruſt.
lib. 1. cap. 12. quæ non poſſuntoculi conſequi, & per aëra
intus in corpus per os ac nares perueniunt, atque efficiunt diffici-
les morbos.
Horum enim ſigura ſi nobis perſpecta eſſet, compara-
ri poſſent cum tenuiſſimis vermiculis, quibus obſeruatum eſt
abundare ſanguinem è diſſectâ venâ erumpentem eorum, quos fe-
bris corripuit:
huiuſmodi ſcilicet vermiculorum capita ſi nigra
fuerint, indicant periculum ex febri imminere, quam nulla ad-
huc exanthemata malignam eſſe docuerunt.
Procliue autem tunc
eſſet ſuſpicari minuta illa animalia cum aëre, quem ſpiritu duci-
mus, intus aſſumpta commiſceri cum ſanguine, in quo &
incre-
mentum aliquod ſuſcipiant, &
peſtiferâ fæcunditate multiplices
fętus procreent, vnde incommoda primùm valetudo, deinde fe-
bris conſurgat.
Neque fictam & commentitiam fabulam facilè di-
xerim hanc ex tantillo animalculo multiplicabilem calamitatem;
quippe qui apud Guilielm. Piſonem de Medicinâ Braſilienſi lib. 2.
cap.
22. pag. 38. nuperrimè legi in Braſiliâ reperiri minutiſſimos ver-
miculos, Luſitanis Bicho, Braſilianis Tunga dictos, qui fæpè cum
pruritu, rarò cum dolore, pedum digitorum extremitatibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index