Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Abſit, vt hoc dicam; licet enim fortè tantula compreſſio in Lunari
Atmoſphæra fiat, non tamen ad nos vſque extenditur, vt videre eſt in explo­
ſione majoris bombardæ, ex qua circumfuſi aëris compreſſio ſequitur, quæ
tamen ad modicam diſtantiam producitur; intelligo igitur de ipſius aëris
pondere; vt enim aquæ pondus aëra in fontibus illis artefactis, quos ſæpè
videritis, contentum, comprimit, quidni pondus ſuperioris aëris alium
comprimat?
cogita Cylindrum plumbeum tantæ altitudinis, quanta opus
eſt, vt tanti ponderis vi, versùs baſim ſubſidat, ac dilatetur; multò magis
ſi columnam ceream, vel ex butyro, aut charta erectam, maximæ ſcilicet
altitudinis tibi ante oculos ponas; ſubſidet enim pars inferior, quanquam
inæqualiter, erunt enim preſſiones, vt altitudines, nimirum vt pondera;
quidni ergo aër, qui certè dilatari nequit, vt butyrum, nec enim locus eſt,
ſed tantùm comprimi, innitentis ponderis vi comprimatur?
cùm perinde
ſit, ex quacumque tandem materia pondus conſtet, & mille aëris libræ eun­
dem effectum gravitando habeant, quem totidem aquæ, vel alterius mate­
riæ libræ haberent.
Chryſocom. Sentiremus haud dubiè ingens illud pondus, nec ferendo pa­
res eſſemus.
Auguſtin. An fortè ſentiunt vrinatores immerſi ingens aquæ pondus
illorum capiti ſuperfuſum?
Minimè verò; immò ſentire non debent, cùm
præcipuus corporis gravitantis, liquidi ſcilicet, effectus ſit corpus
ſubjectum levius non deorſum, at ſurſum extrudere; ſic aqua in li­
gnum immerſum gravitat; equidem aqua in fundum vaſis lignei gravitat,
deorſumque pellit, ſi aër ſubtus eſt, vt patet, & ſimile pondus aquæ, ma­
nus foramini in fundo dicti vaſis appoſita ſentiret, modò manus foramen
adæquaret: at ſi lignum vel corpus levius aquæ immergatur, in id aqua
ita gravitat, vt illud ſurſum extrudat, non verò deprimat deorſum; ſi ve­
rò ſit gravius aqua, ex parte ſaltem illud ſuſtentat, vnde appenſum in
aqua, minùs illius pondus ſentitur: ab illo igitur periculo immunes ſumus,
nec timendum nobis eſt, ne ab aëre obruamur: at ni fallor, ex præmiſſa
gravitatione longè latéque aëris ſuperfuſi, ſequitur egregium illud experi­
mentum Mercurij in tubo vitreo contenti, & immerſa alterius illius ex­
tremitate, in ſubjectum Mercurium, ſcutella contentum; ſuſtinetur enim ad
duos pedes altitudinis paulò plus reliquo tubo vacuo prorſus manente, ab
aëris gravitantis Cylindro.
Antim. De hoc argumento in hoc congreſſu agere non poſſumus, cùm
ſufficiens alterius materia eſſe queat; in quo præclariſſima & ſanè mirifica
phænomena explicabimus & demonſtrabimus, quæ tum ab aliis, tum
à nobis explorata fuerunt; illud vnum vel obiter indicaſſe ſufficiat, ſcilicet
experimentum illud nullo modo cum à te præmiſſa hypotheſi conſentire;
quod ni fallor perſpicuè demonſtro.
Sit enim diſtantia Lunæ à terra 50.
Semidiametrorum terræ & Semidiameter terræ iuxta vulgarem calculum
ſit paſſuum Geometricorum 3436363. quem numerum ſi ducas in 25.
quæ eſt ſemidiſtantia à terra ſcilicet ad lineam dirimentem, de qua ſupra
venient 86909075. paſſus, hæc eſt altitudo aëris gravitantis ; ſi autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index