Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 203 > >|
1extremæ aquæ alterius cruris, BF, ſeu potius EF, ſed demiſſior;
ergo quando ſiphon ſive æqualium, ſive inæqualium crurium,
aquȧ plenus, & utrimque compreſſis digitis obturatus, imponi­
tur duobus prædictis vaſis aquȧ plenis, quorum unius ſuperficies
ſuprema aquæ altior eſt, quàm alterius, effluitque aqua intra vas
demiſſius, eò quòd alterius ſuperficies ſuprema altior eſt, & ad
decliviorem locum tendit, nititurque ſuperficiem ſuam adæ­
quare ſuperficiei alterius vaſis humilioris; ergo inquam, quando
hoc contingit, aqua ex vaſe altiore aſcendit naturaliter & inna­
to appetitu ad ſiphonis ſuperiorem partem, indeque deſcendit
intra vas humilius; naturaliter enim aquæ partes altiores fluunt
ad loca decliviora.
Deinde ſi illa eſt cauſa adæquata, cur quan­
do ſiphon ina qualium crurium repletur aquâ, & ſecundùm
longius crus immergitur aquæ, ſecundùm brevius verò extra
in aëre relinquitur, cur inquam, non effluit aqua per externum,
ubi nullum eſt impedimentum præter aërem?
poteſt enim aqua
per externum fluere ad loca decliviora, & fundare unam conti­
nuam ſuperficiem diſtinctam à ſuperficie, quæ in vaſe eſt; &
præterea inclinationem habet ad deſcendendum, non verò ad
aſcendendum.
Præterea, cur quando ſiphon inæqualium cru­
rium repletur aqua, & tenetur inverſus in aëre, non effluit aqua
ex crure breviori, cum ejus aqua plùs diſtet à centro Terræ,
quàm aqua cruris longioris?
Alia ergo cauſa adſignari debet, cur
aqua cruris longioris, ſeu externi, ſeu interni, vincataquam cru­
ris brevioris; quam paulò poſt dabimus.
Heronis opi­
nio exami­
natur.
Qui tamen Heronis ſententiam tueri volet, ad has ratio­
nes in contrarium allatas reſpondere poterit, ut ſequitur.
Nem­
pe ad primam, aquam cruris brevioris non aſcendere naturali­
ter, ſed tractam ab aqua cruris longioris AD, ſeu CD, ad va­
cuum in ſiphone impediendum, & ad tuendam continuitatem
partium aquæ aqua enim cruris longioris AD, ſeu CD, deſcen­
dit naturaliter (utpote tendens ad locum decliviorem) ſecum­
que trahit reliquam aquam, quia ſuprema ſuperficies vaſis A,
cum qua continuatur aqua ſiphonis, & vaſis B, eſt declivior,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index