Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1
chritudo, gratia: genera illius nobiliora,
phengiticum, parium, zeblicum, porphy­
rites & ophites.
Probantur omnia vel vi­
tuperantur, colore, nitore, duritie, perſ­
picuitate.
Phengiticum nitet maximè, ima­
ginéſque reddit.
Vnde Nero ædem Fortu­
næ olim à Seruio Tullio inchoatam, quàm
Setam vocauit, in domo aurea abſoluit, ita
vt intus conſtructa eſſet hoc marmoris ge­
nere, lucem ſic excipiente, concluſis vn­
dique foribus, vt diuturna claritas ſeruata

ibi videretur.
Zeblicum in Miſena inueni­
tur, quod aduerſus venena prodeſſe credi­
tum eſt: an iuuet, neſcio: quòd iuuare
poſſit, certum eſt, quandoquidem molle
admodum ſit: nam ſi ex vaſis è ſeruino cor­
nu bibamus, edamuſque, pocula vaſaque
contracta iam mora in illis venenorum
plerumque haud tamen omnium vires he­
betabunt.
Marmorum
genera.
Marmorum
ſigna.
Phenigiti­
cum.
Zeblicum.
Parium, &
eius ſpecies.
Parij marmoris ſpecies plurimæ ſunt, à
colore differentiam ſumentes.
Condidiſſi­
mum, quod vbique cernitur in Italia: ci­
nereum in Hildesheimio tractu, qui eſt in
Germania: viride, vt in æde B.
Ioannis Ba­
ptiſtæ Florentiæ.
Ferreum, ſuper quo Stol­
pa arx Epiſcopi Miſeni fundata eſt: hoc
tantæ duritiei eſt, vt Agricola referat in
Miſena fabros ex eo fabricare incudes: pa­
làm verò tenax eſſe oportere, & tenuioris
ac denſioris ſubſtantiæ, itaque etiam gra­
ue.
Eſt & nigrum ſplendidum, ac nitens,
quo conſtat ſepulchrum Cardinalis Carra­
cioli, viri ſingularis probitatis, & præſu­
lis prouinciæ noſtræ, in æde noſtra magna,
ad dextram conſtitutum altaris.
Eſt & va­
rium generis diuerſi, quòd fragile plerun­
que eſt, & ſpontè rumpitur, quoniam par­
tes in eo quædam crudæ, quædam nimium
exuſtæ ſunt.
Eſt & ſubruffum marmor. Quid
moror?
nullus color marmori conceſſus non
eſt.
Senæ ſuper altari ſeptem ſimul genera
marmoris Parij ( Parium ſic appello, vt æs
Corinthium: nam ab inſula quod pul­
chrum eſt valde, ſic ſolet vocari ) viſun­
tur: candidum, cinereum, ſubruffum, vi­
ride, nigrum, porphyriticum, & ophites.
Eſt autem porphyrites marmor rubeis, ac
quaſi candidis maculis diſtinctum, ſeu po­
tiùs rubeum cum maculis internitentibus.
Sunt ex eo columnæ duæ Mediolani inſi­
gnes in æde B.
Ambroſij ante altare, nec­
non & ſepulchrum B. Dionyſij, quod tranſ­
latum eſt ad templum maius vrbis noſtræ
magnitudinis corporis humani, non paruæ
etiam craſſitudinis.
Porphyrites.
Ophites.
Ophites verò viride eſt, maculis totum
plerunque albis, tum verò alterius coloris
diſtinguitur.
Frequentes vidi ex eo columnas,
tum menſas: ſicut & ex eo alio genere
varij coloris menſa eſt apud Andream Al­
ciatum non mediocris pulchritudinis.
Inue­
niuntur quandoque in pario formæ conſpi­
cuæ venarum varietate ac concurſu, quæ
effigiem picta haut inferiorem referunt.
Nam præter reliquas in æde Sapientiæ
Conſtantinopoli imago B.
Ioannis Baptiſtæ
tergore cameli tecti videtur, quæ abſolu­
tiſſima eſt in omnibus, præterquàm quòd
alterum ex pedibus non adeò vt pictura po­
teſt, exprimit.
Cauſam horum iam diximus
fortuitam eſſe, non propriam.
Sunt & mar­
morum genera à regione nobilitate, velut
Numidicum: hoc enim cùm ex ſubtiliſſi­
ma lachryma conſtet, ob regionis ardorem
ſplendidiſſimum eſt, ac maximè nitens, &
quòd facilè cælari poſſit ob mollitiem, &
æqualitatem.
Silex enim & cotes, quia par­
tibus conſtant craſſioribus, ideò ſculpi com­
modè nequeunt.
Itaque & nunc marmor
Numidicum eſt elegantiſſimum.
Imagines na­
turales in
marmore.
E marmorum generibus eſt Alabaſtrum,

perſpicuum, & plerunque candidum, quo
pyxides pro odoratis vnguentis fiunt, robu­
ſtius vitro, metallicis purius: figulinis præ­
ſtat, quòd minus combibat, aut remittat
vnguenti, ergo & illius neceſſarius vſus fuit.
Quòd ex eo perſpicuitatem acquirit aquæ
immerſum, magis combibit ſuccos ac remit­
tit, cuius cauſam ſuperiùs diximus.
Alabaſtrum
Proximæ marmori cotes: nobiliores ex

his Lydia & Damaſcena.
Lydia nigra, ſub­
ſtantia admodum tenui, ſplendens, mira
ſubtilitate refert metallorum colores: quo
auxilio auri & argenti puritatem aurifices
intelligunt: tenuitate quidem ſua detrimen­
tum non afferunt, vt liceat millies experi­
ri etiam ſine vnius grani iactura: nigredine
autem oſtendunt colorem metalli: nam ni­

gredo colligit nitorem, ac colorem.
Cotis
dotes ſunt, celerrimè ſenſim & omnia ab­
ſumere, nec abſumi.
Ob id Damaſcenæ
præſtantiſſimæ: cùm enim chalibem affri­
catæ, quantumuis durum celerrimè abſu­
mant, tum ſenſim ipſæ minimè atteruntur,
temporis tamen ſucceſſu & longo attritu, ac
frequenti etiam ipſæ pereunt & abſumun­
tur: prauæ, molles, carioſæ, venenoſæ, no­
doſæ, aſperæ nimis.
E genere cotis lapis eſt
mollis, è quo vaſa fiunt Comi excoquendis
cibis: tener eſt hic, vt poſſit cælari, & ta­
men humido lento conſtat, quò fit vt igni­
bus diu reſiſtat: cinerei eſt & ſubfuſci co­
loris.
Omnibus cotibus illud proprium eſt,
ſed præcipuè Lydiæ, vt ſupina parte optimæ
ſint, quia à Sole perficiuntur: peſſimæ pro­
na, qua terræ & humori incubant, in la­
teribus non parum duriores eſſe ſolent.
Cos, & eius
genera.
Cotes in qui­
bus proban­
tur.
Cotis memoria adductus ſum in nauicu­

læ recordationem.
Lapis eſt apud Indos fla­
ui coloris, perſpicuus, qui nouaculæ inſtar
ſcindit: par autem eſt vt vitrum, & cryſtal­
lum chalibeam nouaculam ob tenuitatem
ſuperare.
Sed quod addunt mirum eſt, non
cote, aut mola, alterove lapide, ſed aqua ipſa
acui.
Id verò contingit, ob ſubſtantiæ tenui­
tatem.
Lapis inci­
dens.
Onyx, eſt forma cuſpidis, potius quàm
gladij, & neque ſatis affabre: ſi omnes ſunt,
quales hi, quos ego vidi.
Proximus marmori ac cotibus, craſſiore

tamen ſubſtantia, eſt Silex, & ipſe varij ge­
neris, tener, durus, tenax, friabilis, grauis,
leuis, ignibus imperuius, & qui celeriter in
cineres tranſit, ſqualens, rubens, coloris
quoque varij.
Squamoſus ſilex eſt, imbrium
ac frigoris patiens, liqueſcit plerumque,
demum in cineres vertitur: lapides reliqui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index