Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 252 > >|
1 Et ſic palmula perducta ad e cum a caput prouectum eſſet ad d
æqualiter moueretur, ſed in iſto caſu g ſcalmo manente nauis immo­
ta eſſet, cum tamen prouecta eſſe ſupponatur.
Intelligatur igitur mini­
mùm, vt ad z eſſe perducta palmula b. Ex hoc rurſus concludit Ari­
ſtoteles ex figura à Victore Fauſto & ab alijs paßim rectam d q
maiorem eſſe: quam q z. Et ita eſſe oſtendamus, quia duorum trian­
gulorum a q d & b q z anguli, qui ad q ad verticem oppoſiti,
ſunt æquales prop. 15. lib. 1.
tum q a d æqualis eſt q b z vel quia
ſunt alterni facti à recta a b incidente in parallelas a d, b e. Ex
præcedenti demonſtratione.
Ergo reliquus q d a reliquo b z q æqua­
lis erit prop. 32. lib. 1.
Et ſic triangula a q d & b q z ſunt æquian­
gula, proinde & circum æquales angulos latera proportionalia prop. 4. lib. 6.
Eſt igitur vt a q ad q d: ſic b q ad q z, & vicißim
prop. 16. lib. 5. vt a q ad q b: ſic d q ad q z. Eſt autem a q maior:
quam q b, quia a b erat biſſecta in g, & detracta eſt de dimi­
dia g b portio q g, quæ additur ipſi dimidiæ a g. Eſt igitur
d q maior quam q z.
Hoc autem quanquam verum ſit, quorſum tamen, dubium eſt.
Exiſtimauit Nonius ideò hîc poſitum eſſe, vt oſtendatur B per remi­
35[Figure 35]
gationem factam, non eſſe
in E: ſed vltra vt in K,
vnde nouam hanc deſcri­
bit figuram.
qua demon­
ſtrat cum A caput remi
remigatione facta eſt in
D, palmulam B remi A
B eſſe non in z: ſed in K
vltra z.
Nihilominuſque
B K motum palmulæ B
retrorſum minorem eſſe A
D motu capitis A an­
trorſum, ſecundum ſenten­
tiam Ariſtotelis.
Et ſic
Nonius remigatione facta
& tranſuecta naui ponit
ſcalmum C tranſuectum eſſe in T: vel ex ſuperiori Victoris figura

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index