Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 406 > >|
1grandiores turres præſtituere multa ſui parte ſolidas: quæ ueluti
brachia ſinus fauceſque ingreſſus foueant.
Turribus nulla teſtudo
ſed lignea tabulata interitruantur: quæ ubi opus ſit et reuelli et
igne abſumi queant.
Turrium tabulata clauis figi uetant: quo ma
turius poſſint hoſte peruincente deturbari.
Tecta et ſeceſſus non
deerunt: quibus excubiæ hybernas pruinas et eiuſmodi temporum
iniurias tolerent.
Propugnaculis pendentia ſubſint foramina: qui
bus lapidem et faces in hoſtem / et aquam etiam ſiquid portam in
cenderit / fundas.
Valuas corio et ferro tectas ab igne uindicari
prædicant.
De his hactenus.
Portarum ratio pro uiarum militarium numero habenda eſt: Nam
uiarum quidem aliæ militares: aliæ non militares.
Non hic illa iu
riſ conſultorum proſequor: ut actus iumentorum iter hominum ha
beri gratia uiam utrumque complecti ſtatuam.
Sunt quidem mili
tares qua in prouincia proficiſcimur cum exercitu atque impedimen
tis
.
Ergo militarem no militaribus multo eſſe ſpatioſiorem opor
tet.
Et aduerti aſſueſſe ueteres ponere ut eſſent cubitos nuſquam
minus octo.
Ex lege. xii. tabularum uiam ſic finiunt: ut quæ in
porrectum ſit / latitudinem habeat pedes.
xii. Quæ in anfractum
id eſt ubi flexum eſt.
xvi. Non militares ſunt quibus a militari
egredimur aut in uillam oppidum ue: aut æque aliam in uillam mi
litarem: uti ſunt per agrum actus: per urbem diuerticula.
Eſt
præterea uiarum quoddam genus / quod quidem plateæ naturam
ſapiat: uti ſunt quæ ad certos aliquos uſus habeantur / præſertim
publicos: puta quæ in templum / in curriculum / in basilicam du
cat.
Viarum militarium ductus non eoſdem ipſum per agrum
eſſe atque intra urbem oportet: Extra urbem omnino ſeruanda hæc
ſunt: ut patula et apertiſſima ad omnem circumaſpectum fiet: ut
impeditionibus cum aquarum / tum ruinarum ſit libera et expedi
tiſſima: ut latronibuſ ad inſidias captandas nullæ penitus latebræ
nulli ſeceſſuſ relinquantur: ut in eam non paſſim unde uiſ adituſ
ad populationeſ pateant: Poſtremo ut directa breuiſſimaque ſit:
omnium erit breuiſſima / non ut illi quæ rectiſſima: ſed quæ tutiſsi
ma: Maloque prolixiorem paulo / quam parum commodam.
Sunt qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index