Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1memoriæ prodiderunt libro quarto de cælo particula vigeſima
ſexta, trigeſimaprima, & trigeſimaſecunda: non enim de
ſententia illorum ignis ſurſum aſcendit, quia ignis ſit factus;
ſed quia fiat; nam postquam factus est, nullo motu cietur, ſed
in ſuo proprio naturalique loco quieſcit.
Quo fundamento, licet perperam, vſus tamen fuit aliquan
do Zenarcus in libro, quem aduerſus quintam eſſentiam edi­
dit auctore Simplicio primo cæli: Nuncupatur etiam violen­
ta hæc facultas eſſentialis, quia igni deorſum moueri natura
non ineſt, ſed id ei per violentiam accidit, quatenus in terram
conuerti poteſt; & conuerſus deorſum incitari, & terram ſur­
ſum viciſsim moueri contigit hac eſſentiali facultate; quia ex
terra ignis naſcitur; qui postquam natus eſt, omni ſublato im­
pedimento ſurſum ad ſuum proprium, ac naturalem locum,
vbi nunc luna eſt, concitatur.
Secunda facultas proxima nuncupatur; quia agente, qui
eamdem ad actum transfert, non indiget; quod elementum il
lico genitum ad ſuum proprium, ac naturalem locum ſuapte
natura, ac propria ſponte moueatur, niſi per aliquod impe­
diens ſtat, quo minus id fiat: at ſi impedimentum auferatur;
elementum nuper genitum ad proprium locum naturalem ſta
tim incitatur: vt ecce terra, quæ grauis est, vel aliud quoddam
corpus ponderoſum, in leuiſsimum ignem euadere poteſt; quod
ſi fiat, tunc ſuperiorem locum continenter petit: itaque per­
ſpicuum eſt id, quodiam facultate leue eſt, cum ad actum le­
uitatis erumpit, in ſuperiorem huius orbis plagam ferri, ſubla
to enim omni impedimento natura ipſa elementa nuper geni­
ta in proprium locum portat; id quod in exculentis, atque po­
culentis accidere videmus, & in eo corpore, quod ad ſanitatem
recuperandam affectum eſt cum primum enim impedimen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index