Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Corpora, quae feriant oculos, visumque lacessant;
Perpetuoque fluant certis ab rebus odores:
Frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
Aequoris, exesor moerorum litora circum.

Nec variae cessant voces volitare per auras.

Denique in os salsi venit humor saepe saporis,
Cum mare versamur propter; dilutaque contra
Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

Usqueadeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
Fertur, & in cunctas dimittitur undique partis.

Nec mora, nec requies interdatur ulla fluendi:
Perpetuo quoniam sentimus, & omnia semper
Cernere, odorari licet & sentire sonare.

Praeterea quoniam manibus tractata figura
In tenebris quaedam, cognoscitur esse eadem, quae
Cernitur in luce, & claro candore, necesse est
Consimili causa tactum, visumque moveri.

Nunc igitur, si quadratum tentamus; & id nos
Commovet in tenebris: in luci quae poterit res
Accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?

Esse in imaginibus quapropter causa videtur
Cernendi, neque posse sine his res ulla videri.

Nunc ea quae dico rerum simulacra, feruntur
Undique; & in cunctas iaciuntur didita partis.

Verum, nos oculis quia solis cernere quimus,
Propterea fit, uti speciem quo vertimus, omnes
Res ibi eam contra feriant forma, atque colore.

Et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
Eflicit ut videamus.
& internoscere curat.
Nam cum mittitur, extemplo procudit, agitque
Aera, qui inter se cumque est, oculosque locatus.

Isque ita per nostras acies perlabitur omnis:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index