Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 355 > >|
1
168
Ibidem (Si igitur circumducas ſemicirculŭm, in quo A, circa diametrum in qua
G K P, que à G, K, reflexæ ad id in quo M; in omnibus planis ſimiliter ſe habebunt,
& æqualem facient angulum, qui K M G, & quem etiam facient angulum, quæ
K P, & P M, ſuper eam, quæ G P, ſemper æqualis erit.
Trianguli igitur ſuper eam,
quæ G P, æquales ei, qui G M P. conſiſtunt.
horum autem perpendiculares ad idem
ſignum cadent eius, quæ G P, & æquales erunt, cadunt ad ω, centrum ergò circuli
ω ſemicirculus autem, qui circa M N, abſectus eſt ab horizonte) hac vltima
textus parte concludit Iridis portionem ſupra horizontem aſtro oriente exi­
ſtentem eſſe ſemicirculum, hoc modo; ſi igitur imaginatione circumducas
ſemicirculum, in quo A, circa diametrum horizontis G K P, in hac circum­
uolutione duæ lineæ G M, M K, in omnibus planis conſtitui poſſibilibus cir­
ca prædictam diametrum, quæ ſupra etiam fieri à triangulis infinitis dixi­
mus, ſucceſſiuè erunt; ſiue percurrent ſimiliter omnia illa plana, & facient
vbique angulum Iridis K M G, eundem: pariter duæ lineæ K P, P M, facient
vndique eundem angulum K P M. quare omnia triangula in predictis planis
imaginata, & conſtituta ſuper linea G P, ſimilia ipſi G M P, & æqualia erunt;
ſi igitur ab angulis ipſorum, in quibus M, ductæ ſint perpendiculares ad la­
tus G P, omnes cadent in idem punctum ω, vt in figura; quarum vna erit M ω,
quæ tamen cæteras omnes repreſentabit, eisque; omnibus in volutatione axis
G K ω, coincidit; erunt autem omnes æquales, quandoquidem ſunt trian­
gulorum æqualium.
eruntque; in eodem eiuſdem circuli plano, & punctum ω,
erit centrum ipſius.
ſimilia dicta ſunt in Halone. Cum ergò ipſius centrum
ω, ſit in diametro horizontis G K ω P O, manifeſtum fit portionem eius, quæ
ſupra horizontem eminet, eſſe ſemicirculum, qui in figura notatur lineis
L M N.
Atque hoc accidit Sole, vel Luna in horizonte exiſtentibus; quod
erat primo loco demonſtrandum.
Porrò ſciendum poſſe nos breuius polum prædictum inuenire, ſi nimirum
63[Figure 63]
ad M, ducatur M P, faciens angulum K P M, æqua­
lem angulo G M K, per 23. primi, erunt enim duo
triangula æquiangula G P M, K P M, angulus enim
P, eſt communis, angulus verò M K P, eſt æqualis
duobus G, & G M K, per 32. primi, ergo etiam
duobus ad M, ſiue toti G M P, & reliquus K M P,
reliquo, quare per 4.6. latera circa angulos æqua­
les proportionalia erunt, & omologa G M, ad M K, ita G P, ad P M, quæ
æqualibus angulis ſubtenduntur.
eaſdem autem proprietates habebant etiam
triangula Ariſt. in figura, de qua paulò ante dicebam.
Verba illa (Quæ ali­
bi quam in ſemicirculo constituuntur) ſunt perperam in antiqua tranſlatione
tranſlata, nam Græcè ſic, αι αλλοθι τοῡ ημικοκλνού συνισταμεναι, transferenda
eſſent, quæ in alio circuli loco concurrunt.
169
Ibidem (Iterum ſit horizon quidem in quo A C. oriatur autem ſupra hunc G,
axis autem ſit nunc in quo G P.
Alia igitur omnia ſimiliter oſtendentur vt & prius.
Polus autem circuli, in quo P, erit ſub horizonte eo, in quo A C, eleuato puncto,
in quo G. in eadem autem & polus, & centrum circuli, & terminantis nunc ortum,
eſt enim iſte, in quo G P.
Quoniam autem ſupra diametrum, quæ A C, quod K G,
centrum vtique erit ſub horizonte priori eius, in quo A C, in linea K P, in quo ω,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index