Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
< >
page |< < of 129 > >|
1ritate & tarditate à ſe differentes, quorum inæqualia ſunt
durationis momenta.
Quia ergo motus perpendiculi
eſt illorum menſura; erit quidem æqualium pulſuum æ­
qualis, inæqualium verò inæqualis in ea ratione, in quâ
velocitas pulſuum.
At verò recurſus & excurſus perpen
diculi ex eadem productione inter ſe ſunt æquales: pro­
pterea quód perpendiculum ex quolibet puncto eiuſdem
circuli æquali tempore recurrit in ſuam ſtationem per
Prop: 24. ſunt autem excurſus quoque; inter ſe æquales per
Prop: 25. excurſus ergo & recurſus in unà circulatione
ſimul ſumpti ſunt æquales excurſibus & recurſibus o­
mnium circulationum ſimul quoque; ſumptis: & quia uni
æqualium pulſuum circulatio aſſumpta eſt æqualis, e­
runt reliquæ circulationes reliquis pulſibus æquales.
Motus ergo perpendiculi ex eádem productione fili
metitur pulſus inter ſe æquales.
Quia verò motus per­
pendiculi per arcus ſimiles inæqualium circulorum ra­
tionem habent ad ſe quam ſinus illorum arcuum, hoc eſt
lineæ ſubtenſæ arcus dupli, per Prop: 25. ac proinde
quam habent motus per diametrum illorum circulo­
rum per Prop: 15. motus autem per diametrum ſe habent
ut quadrata temporum per Prop: 12.
Si ſumatur radix
quadrata illius proportionis, quam habent diametri ad
ſe, erunt in eadem ratione tempora motus, in quà radices
quadratæ: ut ſi diameter maioris circuli ad diametrum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index