Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
101 75
102 76
103 77
104 78
105 79
106 78
107 79
108 80
109 85
110 86
111 87
112 88
113 89
114 90
115 91
116 92
117 93
118 94
119 95
120 96
121 97
122 98
123 99
124 100
125 101
126 102
127 103
128 104
129 105
130 106
< >
page |< < (99) of 300 > >|
12399
LIBER DECIMVS
DE SOLE.
POſt Lunam luminare minus, conueniens eſt ad Solem alterum luminare maius, quod inter
omnia naturæ opera pulchritudine ac maieſtate antecellit, gradum facere, cum ipſe veluti
eæterorum planetarum Dominus, medium inter eos locum communi Aſtronomorũ con-
ſenſu obtineat.
præterea quoniam ipſius regio cæleſtis, ſeu cælum, necnon ipſius gyratio-
nes terræ ac mundi centrum@, non ſecus ac elementa, &
Luna reſpiciunt. aliam rationem.
addunt Aſtronomi non adeo veteres, ſed tamen probatiſſimi Copernicus, Tycho, & nunc
etiam Keplerus, quod videlicet Sol ipſe ſit veluti centrum, circa quod reliqui omnes plane-
tæ, præter Lunam, ſuos curſus circumducant.
quod ipſi proprijs obſeruationibus ſe depræhendiſſe aſſerunt:
quamuis, quod ad Mercurium, ac Venerem attinet, etiam veteres idem ſenſerint, vt ex Vitruuio, &
Martiano
Capella manifeſtum eſt, quorum verba ſuis locis recitabuntur.
tandem quoniam ſupra Lunam in cæleſtium
corporum ordine primus collocari debeat:
quamuis enim Venus, & Mercurius, & ſecundum Tychonem
atque Keplerum, Mars etiam, aliquando Lunam ac Solem interſint, id tamen non eſt perpetuum;
imo ſæpè
contingit eos ſimul ſupra Solem efferri, nihilque propterea tunc, quod ſciamus inter duo luminaria, præter
ingens cæli interuallum interponi.
De loco Solis, ſiue distantia eius à centro Terræ. Cap. I.
1 SOlem eſſe Luna altiorem ex ſolaribus eclypſibus perſpicuum eſt, ideo enim Sol priuatur lumine, quòd
infra ipſum tunc temporis Luna ſubterlabatur;
quod quidem ſenſu ipſo percipimus; vt infra patebie
eum de hac eclypſi, ac modis eam inſpiciendi agemus.
Idem patet ex vmbris Solis, & Lunæ, vt in Luna.
diximus.
2 At vero quantum ſupra Lunam eleuetur, ſeu quanta ſit eius à centro mundi diſtantia, hiſce rationibus
indagare conati ſunt.
quarũ ſit ea, quæ à parallaxi deſumitur, quæ vt probè percipiatur repetenda prius ſunt
ea, quæ ſupra de parallaxi Lunæ diximus.
ex ſententia igitur Copernici, ac Tychonis, quorum obſeruationes
maximè probantur, aliquam Sol exhibet parallaxim, quoniam terræ ſemidiameter non eſt prorſus inſenſibi-
lis ad diſtantiam Solis à terra.
Vtautem hanc aſpectus diuerſitatem aſſequerentur, neceſſe fuit eos prius cer-
tum habuiſſe Solis centrum ſemper ſub eclyptica progredi, quod Aſtronomi hiſce modis compererunt.
pri-
mo per organicas obſeruationes menſurando quotidie eius ab æquatore declinationem, præſertim cum me-
ridianum circulum pertranſit;
collegerunt enim eum ad æquatorem ſenſim ac proportionaliter, ita accede-
re, ac recedere, vt eclypticam ipſam deſcribat.
ſecundo & quidem certius à Lunæ defectibus idem cognoue-
runt, in ijs enim luminaria diametraliter, ſaltem ſecundum partem aliquam, opponuntur, &
varij Lunæ de-
fectus, qui modo magni, modo parui, modo boreales, modo auſtrales, modo partiales, modo totales, omnes ſi-
mul manifeſtè conuincunt vmbram terræ quæ directè in auerſas Soli partes eijcitur, ita ferri in eclyptica, vt
axis eius, ſiue medium eius ſemper eclypticam obtineat.
vnde collegerunt Solis quoque medium in parte dia-
metraliter oppoſita, eclypticam poſſidere.
hoc igitur aſſumpto ſic Solis parallaxim rimati ſunt, per Aſtrono-
micum quadrantcm aſtronomice collocatum, obſeruant Solis meridianam ſupra horiyontem altitudiuem,
præſertim eam, quæ circa gr.
45. aut ſupra eleuatur, ibi enim refractiones ceſſant, quę parallaxibus negotium
faceſſunt.
Hæc igitur Solis altitudo organicè depræhenſa minor erit altitudine illius eclypticæ gradus, quẽ
Sol tunc temporis occupabit, &
conſequẽter minor vera Solis altitudine. facile eſt autem cognoſcere veram
gradus cuiuſuis eclypticæ altitudinem horizontalem, cognita enim poli altitudine datæ regionis, ſequitur
notas eſſe meridianas omnium eclypticæ punctorum altitudinem;
quia notas habent ab æquatore declina-
@iones;
æquator autem notam habet merid. altitudinem, quæ ſemper eſt altitudinis poli complementum, vt
76[Figure 76] ſupra oſtenſum eſt.
differentia igitur, inter veram Solis altitudinem, &
obſeruatam erit quæſita viſus ab erratio, ſeu parallaxis, quæ melius in fi-
gura percipientur, in qua Sol ſit vbi D.
eleuatus ſupra horizontem F E.
quantitate arcus D E. v. g. grad. 45. & conſequenter diſtet a@vertice A. to-
tidem gr.
45. ſitque hæc vera eius eleuatio, aut diſtantia ab horizonte co-
gnita ex eleuatione gr.
Solis, in qua Sol tempore obſeruationis moratur,
vt ſupra indicatum eſt.
iam ſi ab oculo in ſuperficie terræ poſito, v. g. in
B.
indagetur per inſtrumentum diſtantia eius à vertice A. apparebit hæc
diſtãtia maior, quam gr.
45. ideſt maior quam vera, ſeu maior quã ſit arcus
A D.
angulus enim A B D. maior eſt angulo B C D. per 16. primi Elem.
quare ſi ex cẽtro B.
deſcriptus, intelligatur arcus H I M. is plures gr. con-
tinebit, quam arcus A D.
hunc arcum exhibet inſtrumentum obſeruato-
ris, veluti quadrans, quia centrum eius ponitur in B.
& latus vnum con-
gruens lineæ A B.
linea flducia in dioptra congruit lineæ B D. arcus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index