Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (109) of 795 > >|
123109DE MAGNETE. ipſum tranſire Ferrum, & ita ad inſignem diſtantiam extendi: mira-
mur hic tamen Clavim B K non tantopere trahi a Magnete A, quam
a clave C, huic enim adhæret, non Magneti;
attamen Magnes eſt
cauſa attractionis, ſolvuntur enim illico a ſe claves, ſimulac altius
ſupra Magnetem elevantur:
Cur itaque clavis C adeo remota â Ma-
gnete, fortius trahit clavim B, quam Magnes A eam trahit?
forſi-
tan aliquis opinaretur clavim B non trahi a Magnete, ſed repelli
contra C, quod verum non eſt;
nam trahitur B fortiſſime a Ma-
gnete;
hoc pater, ſi polus Magnetis fuerit in E, & clavis B circa
eum circulariter, ſed ad notabilem diſtantiam, in latioris ſcilicet
circuli peripheriâ, circumferatur, pars K inferior verſus E trahetur,
totaque clavis ſitum acquiret valde obliquum, &
circumducta ſu-
perficiem conicam deſcribere videbitur:
in inſtituendo hoc Expe-
rimento præterea obſervatur, axe Magnetis perpendiculari ad ho-
rizontem poſito, claves altius ſupra Magnetem attolli poſſe ſalvâ at-
tractione, quam axe horizonti parallelo:
& ſi polus Boreus Ma-
gnetis ſurſum ſpectaverit, tum omnium altiſſime &
in maximo a
lapide intervallo claves attolli poterunt ſuperſtite cohærentia mu-
tua.
EXPERIMENTUM XLVI.
Tab. 2. fig. 5. Aliquot parvi globi ferrei, C, D, E, ſibi applicati,
&
ex ſeſuſpenſi attrahantur ſerie rectâ ad horizontem perpendiculari
a polo A Magnetis P A, deinde polus cognominis A, alterius Ma-
gnetis B lente admoveatur globo infimo E, a quo notabili adhuc
remotus intervallo, ſeparabit globum E â D, totamque globorum
ſeriem D C fugabit, obliquum ei ſitum dando.
Eſt perpetuæ obſervationis polos cognomines duorum Magnetum
ſe invicem fugare;
hoc poſito, polus A Magnetis A P ad ſe trahit
globorum ſeriem E D C, directione ab E ad C, adeoque
omnes globorum infimæ partes erunt poli cognomines ipſius A,
&
ſupremæ partes erunt cognomines poli P. poſito igitur Magne-
tis B S polo B cognomine ipſius A, hoc eſt infimarum partium glo-
borum, debebunt hæ omnes a polo B fugari, ſi vis fugans ipſius
B, ſit major vi trahente poli A in globum remotiſſimum E, in quem
parum tantummodo operari poteſt, globus E fugatus nimium a

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index