Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Rurſus
inter formam & materiam duplex intercedit habitudo: prima, qua forma perfectionis
nomine materiæ pręficitur; ſecunda, qua materies origine antecedit.
Neque tibi id moleſtiam ad­
ferat
, quòd materia caput alicuius ordinis in doctrina ſtatuatur, quòd notum eſſe debeat, illa ve­
ſit ignota: accipitur enim materia quæ cogitatione comprehenditur, & eſt νοητή.
proinde
iam
nota effecta principium ordinis eſſe poteſt.
His ſanè modis ſe habent principia naturę quę
diriguntur
in ſcientiam: ex quibus effectum eſt, vt tres ordinum formulæ quibus ſcientiæ tra­
duntur
excogitatæ fuerint quos doctrinæ ordines appellabimus, proptereà quòd accommodent
res
ad ſcientiam.
vnus à notione finis ad ea quibus finis comparatur, quem dicimus analyticum,
alter
ab eorum notione ex quibus finis exiſtit, qui compoſitiuus appellatur: ac tertius ab eſſen­
tia
ad eſſentiæ principia, quem Galenus vocat definitiuum.
præter hos alius nullus ab approba­
tis
auctoribus vſurpatus, nec vnquam, vt puto, memoriæ commendatus.
Verumeninuerò cùm
dico
finem, etiam generatim accipi volo id quod ſcire auemus, & laboramus vt noſcamus: ideò
propoſitum
, & ſubiectum, cùm ſint fines; caput huius ordinis eſſe poterunt, quemadmodum
conſtat
1. T. 1. Phyſ. vbi propoſita ſcientia rerum naturalium illatum eſt agendum prius eſſe de
principiis
.
Itaque aliud eſt ordo à via. quòd (vt dictum eſt) via terminatur fabrica inſtrumen­
torum
, & ſumit nota, vt ex his inſtrumenta conflentur, ſed ordo nobis ſuppeditat locum in quo

res
ſubiecta, principia, parteſque.
ſunt ſuis inſtrumentis & rationibus explicanda. Vt primùm de
natura
disserendum, mox de corporibus, & anteà de ſimplicibus, poſteà de mixtis.
ſed via definiti­
ua
disseritur de natura; adhibebitur demonſtratiua ad explicandas affectiones corporum natura­
lium
; hęc res à poſteriori noteſcit; à priori noſcetur alia; verùm hæc poſt illam.
Itaque aliud or­
do
, aliud via.
Quamobrem omnium horum officia paucis verbis complecti voluimus hoc modo.
b 1. de An.
T
. 5.
c 1. Top.
c
. 10.

1
. de An.
d 1. Phyſ.
a 5. Met.
c
. 1.
b T. 2.
c Alex. 1.
que 1.

Ptol
.
lib. 1.
a 9. Met.
T
. 20.
b 1. Phyſ.
T
. c. 57.

1
. Phyſ.
T
. c. 3.
a 1. De An.
b 1. de an.
T
. 45.
c Euſtr. 2.
Poſt
.
d 1. Magn.
Mor. c. 1.
e 2 ad Eud.
c
. 1.
f 1. de par.
anim.
a a. Elen.
b. 1. Elen.
1
. Rhet.
c 2. Met.
d 2. Met.
a Gal.
b 1. Poſt.
T
. 35. c. 8.

2
. Met.

1
. de An.
T
. 5.
c In prob.
mag. com­
ment
.
d 1. Rhet.
e Proclus
2
. in Tim.
Hæc aut omnia quæ prima conſtituimus, vt nobis nota ſtatuuntur, ſiue ſint ex eorum ordi­
ne
quę proximè colliguntur à ſenſu; ſeu facta ſint nota nobis ex aliis quę ſint nota nobis.
Etenim
& materia, quanuis ſit ignota per ſe, cùm facta eſt intelligenda eſſe poteſt nonmodò principium
rei
, ſed cognitionis.
At enim cuiuſque ordinis vſus ex Ariſtotele & Galeno facilè expedietur.
quandoquidem reſolutiuus ad inuentionem faciat, ad notitiam pariendam compoſitiuus. Defi­
nitiuus
ad breuitatem & memoriam.
Nam primus ille ordo proficiſcitur ex fine, à quo omnia
ſuppeditantur
quibus eſt opus ad conſequendum id quod optamus, eaque.
ſerie qua ſemper ex con­
ſequente
prius accipimus, vt demum perueniat quod futurum eſt principium effectionis, ſiue
executionis
, vt in omni actione humana, niſi temeraria ſit, euenire ſolet: ſic & propoſito fine colli­

guntur
illa quę perducunt ad eum finem: eſt enim finis principium vnà rei & ſermonis, & (vt ait
Proclus
) κάλλιστον ὁρμητήριον, ideſt, gradus optimus ad agendum & cogitandum.
Proinde cùm
inuentio
cęteris actibus ſcientiæ pręcedat: iure primus omnium ponetur reſolutiuus.
Cùm verò
in
altero qui eſt compoſitiuus, ſuccedat, vt priora & cauſſa quæ reſoluendo inuentæ fuerant; po­
ſterioribus
& effectis adnectantur, & in hoc poſita ſit rerum ſcientia, compoſitiuus ad ſcientiam
faciet
, non eo quòd doceat: iam enim eſt hoc inſtrumenti, non quòd ſumat id quod eſt viæ, ſed
quoniam
res ſcibiles in eo ſic diſponuntur, vt optimè ex ipſo vię pateant, & principia ex quibus
inſtrumenta ſciendi conflentur.
Idcirco cùm ex inuentis conſtituatur, iam poſterior ordo habendus.
Quanquam hic ordo ſupra cæteros vtilis eſt, vbi productio & effectio proponuntur vt in arti­
bus
: neque enim efficiendo aliter progredi licet.
Verùm ſi incidamus in commune ad vnum, & eius
quoque tractatio ex reſolutione & compoſitione conſtat: etenim vbi notum fuerit, ita reſoluitur,
vt
ratione prius, & eiuſmodi, vt à partibus ſeparari poſsit, quia ſine quaque cogitari valeat; partes
vbi
conuenientia conſtituta fuerit, prima illa mentis appulſione ſine hoc communi nequaquam,
quia
nimirùm eſſentia ſit eadem eius quod eſt in parte, & partis vt ſubſtantiæ & ſubſtantiæ en­
tis
, vt ſuo loco diſputauimus, quòd ſi ignotum fuerit, ex partibus tanquam natura prioribus vt
commune ſecundùm rationem reperitur, & ad earum notitiam quoquo modo pertinet, vt expoſi­

tum
eſt in diſceptatione de communi ad vnum.
Sed cùm partes ſint, & origine, & natura priores.
in vtroque partium notitia flagitatur, & præcipuè primæ illius partis à qua cæterę deſcendunt.
Verùm à prima parte ad alias, & ab his ad vniuerſum eſt ordo compoſitiuus. Etenim ordo prius
elucet
in poſteriore: neque enim ordo ſpectatur in pedibus animalis, quia per ſe noteſcunt; nec
aliud
ad ſui notitiam flagitant, ſed in pedibus ſcamni quos ſine pedibus animalis animo comple­
cti
non licet; idcircò in eorum notitiam reſoluuntur, & ex eorum comprehenſione pedum ſcamni co­
gnitio
conſtat; mox ipſius communis ex vtriuſque notitia.
Quamobrem vbique compoſitiuus ordo
ad
ſcientiam proximè pertinebit, qui cùm maximè appareat in vniuocis, vbi à genere deducimur
ad
ſpecies; videtur eſſe ratio potiſsima, cur ibi à communibus exordiamur; in iis quæ ſunt ad vnum,
non
ſemper; ac niſi commune aliundè cognitum fuerit, vel per ſuperiora in eadem ſcientia, vel
etiam
per alia nota nobis, vt enim genera quandoque ex partibus ſubiectis, nonnunquam ex inhę­
rentibus
& notis nobis ſæpè noteſcunt, ſic & de communibus ad vnum idem eſt iudicandum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index