1
Item postea Dianae <cum cogitarent> constituere aedem,
quaerentes novi generis speciem isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet
speciem excelsiorem.
basi spiram supposuerunt pro calceo,
capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos
praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis
et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt.
ita duobus discriminibus columnarum inventionem, unam virili sine ornatu nuda specie, alteram muliebri
Subtilitate et ornatu symmetriaque sunt mutuati.
posteri
vero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros
in altitudinem columnae doricae, ionicae novem constituerunt.
id autem <genus>, quod Iones fecerunt primo,
Ionicum est nominatum.
Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet
gracilitatis imitationem, quod virginis propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt ornatus venustiores.
Eius autem capituli prima inventio sic memoratur esse facta.
virgo civis Corinthia iam matura
nuptiis inplicata morbo decessit.
post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pupulis delectabatur, nutrix collecta et
composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo
conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula
texit.
is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat conlocatus.
interim pondere pressa radix acanthi media folia
et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi
secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae
ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus κατατηξίτεχνος fuerat nominatus, praeteriens hoc
monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum
nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae
novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit
symmetriasque constituit <et> ex eo in operis perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.
Eius autem capituli symmetria sic est facienda, uti, quanta fuerit crassitudo
imae columnae, tanta sit altitudo capituli cum abaco.
abaci
latitudo ita habeat rationem, ut, quanta fuerit altitudo, tanta
duo sint diagonia ab angulo ad angulum spatia; ita enim
iustas habebunt frontes quoquoversus latitudines.
frontes
sinuentur introrsus ab extremis angulis abaci suae frontis
latitudinis nona.
imum capituli tantam habeat crassitudinem, quantam habet summa columna praeter apothesim
et astragalum.
abaci crassitudo septima capituli altitudinis.