Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
Magnes, ſeu lapis Herculeus duorum aut
trium
generum eſſe videtur: nam ex eo fer­
rugineum
eſt, & candidum: & quod candi­
dum
, eſt diſtinctum leuibus, ac tenuibus fer­
rugineis
venis, quòd tamen fermè vndequa­
que
eſt leue.
Ferruginei generis magnes
duas
habet primò vires, nullis fermè ſecu­
lis
incognitas: trahit enim ferrum, & illitum
magnete
.
ferrum aliud trahit ferum, adeò vt
quandoque
contigerit magnetem quinque aut
etiam plures annulos perpetua ſucceſſione tra­
here
Poſt ætatem illam vetuſtiſſimam Ariſto­
telis
æuo, ſi quid Alberto credendum eſt, in­
notuit
magnetis duo eſſe genera, alterum
quod
ferrum ad Boream dirigit, reliquum
autem
quod ad Auſtrum.
Hoc autem modo
res
ſe habet.
Affricatur magneti ferrum te­
nue
in cuſpide, inde ſuſpenditur in æquili­
brio
, tum circumuoluitur ferrum ſpontè, ſi­
cut
cuſpis Boream, aut Auſtrum reſpiciat.
Iam ergo hæc quatuor nota antiquo fuêre
tempore
.
Sed & illud cognitum eſt Alberti
ætate
Magnetis eſſe genus quod vocant
Theamedem
, adnatum ipſi Magneti, quòd
abigat
ferrum.
Sed & illud, quòd à ferro
etiam
Magnes trahitur, quodque virtus
eius
corpora penetrat, vt interpoſita tabula
etiam
ferrum ad ſe alliciat.
Ergo plurima,
vt
mos eſt, iamdiu fuêre cognita, quæ non
panci
noſtro tempore inuenta exiſtimauêre:
nam
pyxidis nauticæ rationem cuidam Fla­
uio
tribuunt, quam conſtat cognitam ſal­
tem
ante Alberti Magni ætatem.
Eius enim
ille
meminit non tamen Ariſtoteli pyxidis
vſum
notum fuiſſe crediderim.
Aut quòd
fetrum
ad Boream dirigat, cùm Galenus &
Alexander Aphrodiſrenſis, qui nullum, naturæ

miraculum tametſi leue prętermiſerunt, harum
rerum
adeò admirabilium & vtilium haud
meminerint
.
Conſtat etiam tempore Roma­
norum
hæc fuiſſe ignota, tot naufragiis ob
hanc
cauſam illis ſubeuntibus: vnde non
ſemel
attritæ vires, dum aduerſus Pœnos
dimicant
, & Octauij claſſis diſiecta ad­
uerſus
Sex.
Pompeium. Ergo iam vires de­
nuò
ferruginei magnetis aggrediamur, in­
de
rationes explicemus, initio ab experi­
mento
facto.
Magnes igitur ferrum trahit,
trahit
& chalybem.
Refert & Hieronymus
Fracaſtoreus
vidiſſe quòd argentum traheret:
generaliter
autem argentum haud quaquam
trahit
.
Cauſa cur ferrum trahat eſt, quo­
niam
illius eſt pabulum: nam ( vt dixi ) la­
pides
viuunt: ob id etiam optimè in ſcobe
ferri
ſeruatur.
Quid mirum eſt igitur cha­
lybem
, in quo maxima pars ferrum eſt,
trahi
?
Sed & ferrum ſi à magnete tangatur
priùs
faciliùs trahitur: argentum verò vel
ferri
aliquid continuit, vel genus erat aliud
magnetis
, de quo, vt mihi incognita, ver­
ba
facere non decreui.
Attamen hoc no­
ſtris
ſatisfacit principiis, argentum & re­
liqua
metalla à valido lapide ſi ferri quic­
quam
contineant, trahi poſſe.
Nec ex om­
ni
parte magnes trahit, ſed vbi cortice
tenui
eſt, magiſque vna parte quàm alia,
ferrúmque
nitidum potius quàm rubigine
obſitum
: Nec, vt fabulantur, allio, cæ­
piſve
impeditur, multò minus adamante:
niſi
forſan adeò leuiter, vt in minimis ſo­
lùm
ac debilibus depræhendatur, in reliquis
autem
ſenſum effugiat.
Ferrum verò quod
cum
lapide confricatum fuerit, non ſolùm
celeriùs
trahitur à magnete, ſed & aliud
ferrum
facilius ad ſe trahit, quàm ipſe la­
pis
.
Videtur enim vis magnetis à ferro ro­
borari
: nam in ſuperficie ferri tenuiores la­
pidis
partes hærentes ferrum ad ſe alliciunt.
Sed & ferrum magnum fruſtum magnetis
modicam
partem vice verſa trahit ad ſe,
eóque
magis ſi ferrum à magnete, & ma­
gnes
à ferro contacta ſint.
Hoc ideò con­
tingit
, quoniam ferrum magnes, vt pa­
bulum
deſiderat: qui cùm illud ad ſe tra­
here
nequeat, ad ipſum mutata vice fer­
tur
.
Duas habet partes ex aduerſo poſitas
hic
lapis: alteram quæ iacet ad meridiem,
alteram
ad Boream.
Cùm verò eruitur, vim
eandem
ſeruat, vt quemadmodum anima­
lia
, ad ſitum proprium & naturalem ſpon­
redeant.
Cùm verò ob grauitatem ne­
queat
ſeipſum mouere, ferro affricatum
mouet
illud in æquilibrio poſitum ob faci­
litatem
: & etiam quoniam principium eſt
quoddam
naturale.
Nihil ſeipſum mouere.
Ergo cùm duæ ſint partes, ferrum quod a
Boreali
tangitur, cuſpidem illam ad Bo­
ream
dirigit: quòd ſi Auſtralem contigant,
ad
Auſtrum etiam impellitur, non ad Bo­
ream
.
Falſum eſt igitur, vt in noſtris la­
pidibus
luce clarius ſpectare licet, Hercu­
leum
lapidem ferrum ſemper ad Boream
dirigere
, quandoquidem pars illius ſit non
parua
in ſingulis fruſtis, quæ non minus
ferrum
dirigat ad Auſtrum, quàm notiſſi­
ma
illa ad Boream.
Quò fit vt ſerò videan­
tur
vires eius homines animaduertiſſe.
Sed
nec
ad vnguem diriguntur partes ad Bo­
ream
, Auſtrumve, ſed ſingulæ ad locum
quinque
partibus cœli diſtantem.
Quò ſit,

vt
in horologiis non eadem ſit linea ſuper
quam
ferrum quieſcere debet in pyxide, &
meridie
, vbi vmbræ ſignificant horas:
nam
linea pyxidis, ſi horologium perfectum
ſit
, paululum ad Orientem inflectitur à linea
meridiei
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index