Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 360 > >|
1audacter etiam affirmet ſe item eadem methodo expertum
eſſe spatia ęqualibus temporibus emenſa eam inter ſe ratio­
nem obſeruare, quæ inter numeros omneis impareis ab vni­
tate continua ſerie procedenteis inuenitur; & in hac tamen
poſteriore obſeruatione vehementer errauerit, magnoperè
verendum eſſe, ne in priore quoque non minùs hallucinatus
ſit.
Dicis deinde, Satis non eſſe, ſi tempus habeatur, quo
prima quælibet pars deſignati spatij tranſmittitur, niſi tem­
pus quoque cognoſcatur, quo pars ſequens priori æqualis, vel
duæ medietates primę ſeorſim decurruntur; quod tamen
exactè determinare, inquis, per quam difficile arbitror, ob
cauſſas iam ſæpiùs adductas.
Et quænam quidem fue­
rint huiuſmodi cauſſæ non commemini; ſed interim
tamen candorem commendo, quo dicis Tertiò, te qua­
cúmque diligentia adhibita nihil habere potuiſſe, in quo in­
tellectus conquieſceret: ac author es; vt ſi aliquis ſe id
fœliciùs aſſequi poſſe confidat, turrim ſatis excelſam
eligat, puta 200 pedum; ac deinde aliam altitudinem duplò
præcisè minorem, pedum videlicet centum; & ex vtraque
altitudine, tempus deſcenſus exactißimè inquirat; tum mino­
re tempore, ex maiore ſubducto, reſiduum daturum tempus
deſcenſus per turris maioris centum pedes infimos: tempus
verò illud minus, quo idem corpus ex ſola centum pedum al­
titudine deſcendet, ęquale tempori futurum, quo ex maiori
quoque altitudine, per centum pedes ſuperiores deſcenderit.
XLVI. Ad primum porrò quod attinet; videtur
ſanè non ſatis idonea refutatio experimenti, quod
ille teſtatur ſe ſæpiùs, ac diligenter peregiſſe, niſi teſte­
ris temetipſum idem tentaſſe, peregiſſeque, ac fuiſſe
rem ſecùs à te obſeruatam, falſitatiſque adeò con-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index