Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Rurſus inter formam & materiam duplex intercedit habitudo: prima, qua forma perfectionis
nomine materiæ pręficitur; ſecunda, qua materies origine antecedit.
Neque tibi id moleſtiam ad­
ferat, quòd materia caput alicuius ordinis in doctrina ſtatuatur, quòd notum eſſe debeat, illa ve­
rò ſit ignota: accipitur enim materia quæ cogitatione comprehenditur, & eſt νοητή.
proinde
iam nota effecta principium ordinis eſſe poteſt.
His ſanè modis ſe habent principia naturę quę
diriguntur in ſcientiam: ex quibus effectum eſt, vt tres ordinum formulæ quibus ſcientiæ tra­
duntur excogitatæ fuerint quos doctrinæ ordines appellabimus, proptereà quòd accommodent
res ad ſcientiam.
vnus à notione finis ad ea quibus finis comparatur, quem dicimus analyticum,
alter ab eorum notione ex quibus finis exiſtit, qui compoſitiuus appellatur: ac tertius ab eſſen­
tia ad eſſentiæ principia, quem Galenus vocat definitiuum.
præter hos alius nullus ab approba­
tis auctoribus vſurpatus, nec vnquam, vt puto, memoriæ commendatus.
Verumeninuerò cùm
dico finem, etiam generatim accipi volo id quod ſcire auemus, & laboramus vt noſcamus: ideò
propoſitum, & ſubiectum, cùm ſint fines; caput huius ordinis eſſe poterunt, quemadmodum
conſtat 1. T. 1. Phyſ. vbi propoſita ſcientia rerum naturalium illatum eſt agendum prius eſſe de
principiis.
Itaque aliud eſt ordo à via. quòd (vt dictum eſt) via terminatur fabrica inſtrumen­
torum, & ſumit nota, vt ex his inſtrumenta conflentur, ſed ordo nobis ſuppeditat locum in quo

res ſubiecta, principia, parteſque.
ſunt ſuis inſtrumentis & rationibus explicanda. Vt primùm de
natura disserendum, mox de corporibus, & anteà de ſimplicibus, poſteà de mixtis.
ſed via definiti­
ua disseritur de natura; adhibebitur demonſtratiua ad explicandas affectiones corporum natura­
lium; hęc res à poſteriori noteſcit; à priori noſcetur alia; verùm hæc poſt illam.
Itaque aliud or­
do, aliud via.
Quamobrem omnium horum officia paucis verbis complecti voluimus hoc modo.
b 1. de An.
T. 5.
H
c 1. Top.
c. 10.

1. de An.
d 1. Phyſ.
A
a 5. Met.
c. 1.
B
b T. 2.
C
c Alex. 1.
que 1.

Ptol.
lib. 1.
D
E
F
G
H
a 9. Met.
T. 20.
b 1. Phyſ.
T. c. 57.

1. Phyſ.
T. c. 3.
A
B
a 1. De An.
C
b 1. de an.
T. 45.
c Euſtr. 2.
Poſt.
D
d 1. Magn.
Mor. c. 1.
e 2 ad Eud.
c. 1.
f 1. de par.
anim.
E
a a. Elen.
F
b. 1. Elen.
1. Rhet.
G
c 2. Met.
H
d 2. Met.
A
B
a Gal.
b 1. Poſt.
T. 35. c. 8.

2. Met.

1. de An.
T. 5.
c In prob.
mag. com­
ment.
C
d 1. Rhet.
e Proclus
2. in Tim.
D
E
F
G
H
A
B
Inſtrumenta docent; ſumit via, collocat ordo.
Hæc aut omnia quæ prima conſtituimus, vt nobis nota ſtatuuntur, ſiue ſint ex eorum ordi­
ne quę proximè colliguntur à ſenſu; ſeu facta ſint nota nobis ex aliis quę ſint nota nobis.
Etenim
& materia, quanuis ſit ignota per ſe, cùm facta eſt intelligenda eſſe poteſt nonmodò principium
rei, ſed cognitionis.
At enim cuiuſque ordinis vſus ex Ariſtotele & Galeno facilè expedietur.
quandoquidem reſolutiuus ad inuentionem faciat, ad notitiam pariendam compoſitiuus. Defi­
nitiuus ad breuitatem & memoriam.
Nam primus ille ordo proficiſcitur ex fine, à quo omnia
ſuppeditantur quibus eſt opus ad conſequendum id quod optamus, eaque.
ſerie qua ſemper ex con­
ſequente prius accipimus, vt eò demum perueniat quod futurum eſt principium effectionis, ſiue
executionis, vt in omni actione humana, niſi temeraria ſit, euenire ſolet: ſic & propoſito fine colli­

guntur illa quę perducunt ad eum finem: eſt enim finis principium vnà rei & ſermonis, & (vt ait
Proclus) κάλλιστον ὁρμητήριον, ideſt, gradus optimus ad agendum & cogitandum.
Proinde cùm
inuentio cęteris actibus ſcientiæ pręcedat: iure primus omnium ponetur reſolutiuus.
Cùm verò
in altero qui eſt compoſitiuus, ſuccedat, vt priora & cauſſa quæ reſoluendo inuentæ fuerant; po­
ſterioribus & effectis adnectantur, & in hoc poſita ſit rerum ſcientia, compoſitiuus ad ſcientiam
faciet, non eo quòd doceat: iam enim eſt hoc inſtrumenti, non quòd ſumat id quod eſt viæ, ſed
quoniam res ſcibiles in eo ſic diſponuntur, vt optimè ex ipſo vię pateant, & principia ex quibus
inſtrumenta ſciendi conflentur.
Idcirco cùm ex inuentis conſtituatur, iam poſterior ordo habendus.
Quanquam hic ordo ſupra cæteros vtilis eſt, vbi productio & effectio proponuntur vt in arti­
bus: neque enim efficiendo aliter progredi licet.
Verùm ſi incidamus in commune ad vnum, & eius
quoque tractatio ex reſolutione & compoſitione conſtat: etenim vbi notum fuerit, ita reſoluitur,
vt ratione prius, & eiuſmodi, vt à partibus ſeparari poſsit, quia ſine quaque cogitari valeat; partes
vbi conuenientia conſtituta fuerit, prima illa mentis appulſione ſine hoc communi nequaquam,
quia nimirùm eſſentia ſit eadem eius quod eſt in parte, & partis vt ſubſtantiæ & ſubſtantiæ en­
tis, vt ſuo loco diſputauimus, quòd ſi ignotum fuerit, ex partibus tanquam natura prioribus vt
commune ſecundùm rationem reperitur, & ad earum notitiam quoquo modo pertinet, vt expoſi­

tum eſt in diſceptatione de communi ad vnum.
Sed cùm partes ſint, & origine, & natura priores.
in vtroque partium notitia flagitatur, & præcipuè primæ illius partis à qua cæterę deſcendunt.
Verùm à prima parte ad alias, & ab his ad vniuerſum eſt ordo compoſitiuus. Etenim ordo prius
elucet in poſteriore: neque enim ordo ſpectatur in pedibus animalis, quia per ſe noteſcunt; nec
aliud ad ſui notitiam flagitant, ſed in pedibus ſcamni quos ſine pedibus animalis animo comple­
cti non licet; idcircò in eorum notitiam reſoluuntur, & ex eorum comprehenſione pedum ſcamni co­
gnitio conſtat; mox ipſius communis ex vtriuſque notitia.
Quamobrem vbique compoſitiuus ordo
ad ſcientiam proximè pertinebit, qui cùm maximè appareat in vniuocis, vbi à genere deducimur
ad ſpecies; videtur eſſe ratio potiſsima, cur ibi à communibus exordiamur; in iis quæ ſunt ad vnum,
non ſemper; ac niſi commune aliundè cognitum fuerit, vel per ſuperiora in eadem ſcientia, vel
etiam per alia nota nobis, vt enim genera quandoque ex partibus ſubiectis, nonnunquam ex inhę­
rentibus & notis nobis ſæpè noteſcunt, ſic & de communibus ad vnum idem eſt iudicandum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index