Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1hunc numerum ducas in 5. venient 434544375 pedes; iam demus, aquæ
gravitatem eſſe ad gravitatem aëris non vt 400.ad 1.vt non nemo voluit,
ſed vt 1000. ad 1. dividatur vltimus numerus per 1000. quotiens veniet
rejecta minutia, 434544. igitur Cylindrus aëris prædictæ altitudinis adæ­
quabit pondere Cylindrum aquæ altum pedes 434544. Sit autem aqua ad
Mercurium, ad ſummum, vt 1.ad 15. prædictus Cylindrus aëris adæquabit
pondere Cylindrum Mercurij altum pedes 28969. quomodo igitur, duos
tantum pedes altum adæquat & ſuſtinet?
Auguſtin. Rectè omnino; hoc enim confirmat illorum ſententiam,
qui volunt Mercurium ſuſtineri ab aëre compreſſo, cuius vis tanta eſt, vt
Mercurij Cylindrum 2.pedes altum adæquet.
Antim. Hoc etiam dici non poteſt, cùm enim aëris compreſſi vis per
Cylindres æqualibus baſibus non exeratur, ſicuti exeritur vis aëris gravi­
tantis, certè quo major eſſet baſis tubi vitrei, eo minor eſſe deberet altitudo
Mercurij ab aëre compreſſo ſuſtentati; alia igitur ratio eſt & cauſa, quæ di­
ctum Mercurium ſuſtinet.
Chryſocom. Maxima igitur aëris noſtri compreſſio eſſet ab illa imma­
nis ponderis vi proveniens, ac proinde vix nobis toleranda; & vereor, vt
per illam reſpirare, vt aiunt, aut ducere anhelitum liceret.
Antim. Modica prorſus illa vis eſt; & jam olim Galileus, pro ſummo,
quo pollebat, ingenio, obſervavit vim percuſſionis infinitam propemo­
dùm rationem habere ad vim gravitationis ; quod facilè probabis, vel vni­
co ictu mallei, in glandem plumbeam impacti; illa enim ictus vi depreſſa
ita dilatatur, vt ſimilis effectus vix ab immani ponderis gravitantis mole
obtineri poſſit; omitto rationes phyſicas, alioquin pulcherimas, ne à pro­
poſito fine longiùs declinem; admitto igitur inferiorem aëris tractum pau­
lò compreſſiorem eſſe, ac proinde parùm admodùm aut certè nihil ducen­
do anhelitui obeſſe: licèt enim Thorax inde paulò difficiliùs explicetur,
nonnihil tamen compenſationis ex eo fieri videtur, quod intra pulmones
explicatos faciliùs adducatur, cùm jam ſponte ſua eò tendat, tum ratione
gravitationis, tum ratione compreſſionis, pari modo licèt aëris expulſio­
ni præfata compreſſio tantulum obſit, reſiſtit enim aër compreſſus; aliun­
de tamen aër compreſſus ambiens thoracem, ejuſdem contractionem ju­
vat; hinc etiam aliqua fit compenſatio: prætereà eſto, aër compreſſus tan­
tulum impediat præfatam naturæ functionem; alia pariter alias impediunt;
hinc motu ipſo defatigamur.
Auguſtin. Iam mihi venit in mentem illud Plinij dictum, lib.2.cap.98.
ex Ariſtotele, nullum ſcilicet animal, niſi æſtu recedente expirare; quod
inter fabulas referebam; nunc verò hujus dicti aliqua ratio affulget; nem­
pe cùm accedente æſtu ſit minor aëris gravitatio, ac proinde minor illius
preſſio; contrà verò recedente; inde fit, reſpirationem faciliorem eſſe, ac­
ceſſus, quàm receſſus tempore; cùm autem moribundi tantùm non vi­
vant, & reſpirandi poteſtas in iis tantùm non extincta ſit; accedente mi­
nimo illo impedimento, quod à compreſſione aëris provenit, eo tempore,
ſaltem vt plurimùm, vitæ ſimul & anhelitus filum rumpitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index